BCCCAP00000000000000000001053
Communitatis franciscalis evolutio historica 101 ipsius, ita ut, abdicata propria libertate, nihil desit fratri minori nisi vitam ipsam Christo offerre per martyrium. Hunc sensum habent verba Regulae: « Fratres, qui sunt subditi, rècordentur quod propter Deum ab– negaverunt proprias voluntates; unde firmiter praecipio eis ut obe– diant suis ministris in omnibus quae promiserunt Domino observare et non sunt contraria animae et regulae nostrae » (c. ro). Clarius adhuc apparet conceptus hic obedientiae in functione pauperlatis in « Verbis admonitionis », U:bi sanctus loquitur « de perfecta obedientia » : « Ille homo relinquìt omnia quae possidet... qui seipsum totum praebet ad obedientiam in manibus sui prae– lati »· (3r). Est autem obedientia activa, non recepta, personaliter ·offerta in obsequium Dei et quidem primarie ut medium propriae sanctificationis per imitationem Christi, etiamsi nullum scopum uti– litatis pro communitate habeat. Frater minor obedit propter bonum ipsum quod inest obedientiae. Hoc, verbo et exemplo, pluries docuit Franciscus. Haec autem ab ipso vocata « vera et caritativa obe– dientia », tam longe distans ab obedientia sic dieta « functfonali », sub impulsu et directione caritatis exercetur: « Domina sancta Ca– ritas, Dominus te salvet cum tua sorore sancta Obedientia » (32). Obedientia siquidem ipsa evangelica aliud non est quam manifesta– tio veraè caritatis fraternae: « Nec aliquis frater malum faciat vel malum dicat alteri; immo magis per caritatem spirìtus volontarie serviant et obedient invi– cem. Et haec est vera et sancta obedientia Domini nostri lesu Christi » (Reg. I, c. 6). Hugo de Digna, qui suam regulae expositionem c. 1250 scribe– bat, loquitur de triplici obedientia fratrum minorum: (3r) Verba admonitionis, 3, in BoEHMER, 42. (32) Laudes de virtutibus, in BoEHMER, 64. Circa obedientiam cf. Regula. I, c. 4-7; CEL. I-II, et S. BONAVENTURA, Legenda, apud AF X, Index alphab. « Obe– dientia »; Spec. per/. c. 46-49, p. 121-I29; K. ESSER, Bindung zur Freiheit. Die Gehorsamsautfassung des hl. Franziskus von Assisi, in Wissenschaft u. Weisheit +5 (1952) 161-173.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz