BCCCAP00000000000000000001053
100 Lazarus ab Aspurz « Et caveant sibi fratres quod non se ostendant tristes extrinse– cus et nubilosos hypocritas, sed ostendant se gaudentes in Domino, hilares et convenienter gratiosos » (26). Ipse Iacobus de Vitry, loquens de capitulo fratemitatis, scribe– bat: « Semel in anno cum multiplici lucro ad locum determinatum conveniunt, ut simul in Domino gaudeant et epulentur... » (27). Veram spiritus laetitiam comitabatur alia perfectae paupertatis manifestatio, scilicet « sancta simplicitas », quam Franciscus di– cebat: « gratiae filiam, sapientiae germanam, matrem iustitiae... Non au– tem omnis ab eo probabatur simplicitas, sed ea solum quae, Deo suo contenta, caetera vilipenclit. Haec est quae in timore Dei glo– riatur, quae malum facere vel dicere nescit... » (28). De primis fratribus scribit Celanensis: « Sic eos repleverat sancta simplidtas, sic eos innocentia vitae docebat, sic eos cordis puritas possidebat, ut duplicitatem animi pe– nitus ignorarent, quia sicut una fides, ita unus spiritus erat in eis, una voluntas, una caritas, animorum coherentia semper, morum concordia, virtutum cultus, conformitas mentium et pietas actio– num » (29}. Huiusmodi felicis coniunctionis caritatis fratemae et summae paupertatis cum laetitia et simplicitate praebet praeclara testimonia Thomas de Eccleston primordia Ordinis in Anglia referens, uhi « fue– runt fratres omni tempore inter se ita iucundi et laeti, ut vix in aspectu mutuo se temperarent a risu » (30). e) Obedientia activa et personalis. - Fundamentum obedien– tiae franciscanae invenitur etiam in paupertate et est quasi culmen (26) Regula I, c. 7. Cf. CEL. II, c. 88-97, p. 204-208; Spec. per/. c. 95, p. 274 s. (:"7) BOEHMER, 98, (28) CEL. II, c. 152-157, p. 238-242; cf. Laudes de vitutibus, in BoEHMER, 64. (29) CEL. I, c. 17, p. 36. (30) THOMAS DE EccLEST0N, De adventu Fratrum minorum .in Angliam, in AF I, 219-227, 233, 252.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz