BCCCAP00000000000000000001053
Communitatis franciscalis evolutio historica 99 lucrifaciant, operam dantes actioni, nocte vero revertuntur ad ere– mum vel loca solitaria, vacantes orationi... » (20). Huiusmodi fraterna caritas, quia eminenter socialis erat, dua– bus ornabatur virtutibus ad vitam in communi degendam valde con– ferentibus: bonitate et curialitate. Interna conversatio fraternitatis affectu cordiali et bonitate scatebat; iuxta regulam fratres se osten– dere debebant « domesticos invicem inter se >>; et etiam erga extra– neos bonitatem eandem praebere debebant, tam amicos quam inimi– cos: « Quicumque ad eos venerit, amicus vel adversarius, fur vel latro, benigne recipiatur )) (2r). Velut forma quaedam bonitatis et sinceritatis adiungebatur curialitas, in numero virtutum a sancta Francisco posita. Ipse « curialissimus ·erat )) et magni faciebat hanc qualitatem in aliis (22); nihil vulgarem familiaritatem sapiens admit– tebatur inter eos, sed fraterna reverentia et consideratione sponta– nea se invicem prosequebantur. « Et ubicumque sunt fratres ... spi– ritualiter et diligenter debeant se revererì et honorare invicem sine murmuratione >> (23). d) Gaudium et simplicitas. - (( Erat illo in tempore sancta Francisco et fratribus suis exsultatio magna nimis et gaudium sin– gulare quando aliquis .... spiritu Dei ductus, veniebat sanctae reli– gionis habitum suscepturus ... Erat eis exsultatio magna cum nihil viderent nec haberent quod eos posset vane seu carnaliter delecta– re )> (24). Eiusdem paupertatis fructus erat ergo laetitia illa de qua Franciscus dicebat: (< Ubi est paupertas cum laetitia, ibi nec cupidi– tas nec avaritia >) (25); qua voluit semper repletos filios suos, immo praeceptum speciale de ea dedit: (20) BOEHMER, 98; cf. IOI S. (2r) Regula I, c. 7, in BOEHMER, 8; cf. Spec. perf. c. 66, p. r85-r88; Fio– retti, c. 25. (22) Cf. CEL. I, c. 7, p. r6; c. 29, p. 61; c. 59, p. 185; c. r25, p. 227; S. BONAVENTURA, Legenda, c. I, p. 560; Fioretti, c. 36; app. c. 13. (23) Regula I, c. 7, in BoEHMER, 8. De fraterna caritate cf. K. EssER, Fran– ziskus und die seinen, in Wissenschaft und Weisheit 2I (r958) 97-.r32. (24) CEL. I, c. I2, p. 25; c. 14, p. 28. (25) Verba admonitionis, 27, in BOEHMER, 49.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz