BCCCAP00000000000000000001053
98 Lazarus ab Aspurz Qui « minores in regno caelorum >> se profitebantur, nulli se ante– ponebant, neminem spernebant, neminem indicare audebant, omni– bus pacem et unionem nuntiabant. Inter se autem avide mutuo mi– nistrabant. e) Caritas supernaturalis. - Quia amor est nota praeceUens in spiritualitate et in vita « seraphici >> Ordinis, sufficiat adducere descriptionem a Celanense factam de intima conversatione priorum fratrum: « Re vera super constantiae fundamentum caritatis nobilis struc– tura surrexit, in qua vivi lapides, ex omnibus mundi partibus coa– cervati, aedificati sunt in habitaculum Spiritus Sancti (Eph. 2, 20- 22; I Petr. 2, 5). O quanto caritatis ardore flagrabant novi Christi discipuli! Quantus in eis piae societatis vigebat amor! Cum enim alicubi pariter convenirent, vel in via, ut moris est, sibi invicem obviarent, ibi spiculum spiritalis resultabat amoris, super omnem amorem verae dilectionis seminarium spargens. Quid illud? Casti amplexus, suaves affectus, osculum sanctum, dulce colloquium, risus modestus, aspectus iucundus, oculus simplex, animum supplex, lin– gua placabilis, responsio mollis, idem propositum, promptum obse– quium et indefessa manus. Et quidem, cum cuncta terrena despi– cerent et seipsos nunquam amore privato diligerent, totius amoris affectum in communi refundentes, seipsos dare in pretium satage– bant, ut fratemae necessitati pariter subvenirent. Desiderabiliter conveniebant, delectabilius simul erant; sed gravis erat utrimque se– paratio socialis, amarum divortium, acerba disiunctio ... Nulla invi– dia, nulla malitia, nullus rancor, nulla oblocutio, nulla suspicio, nulla amaritudo in eis locum habebat, sed concordia multa, quies conti– nua, gratiarum actio et vox laudis erat in eis » (I9). Huic quasi picturae exemplari concordat testimonium Iacobi de Vitry, qui anno r2r6 scribebat de fratribus minoribus: « Ipsi autem secundum formam primitivae ecclesiae vivunt, de quibus scriptum est: Multitudinis credentium erat cor unum et ani– ma una (Act. 4, 32). De die intrant civitates et villas, ut aliquos (19) CEL.. I, c. 15, p. 30-33; cf. ibid. p. 36, 144, 233, 239 s; TRES Socu, c. n, p. 72 s; Regula I, c. 9; Regula II, c. 6.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz