BCCCAP00000000000000000000979
172 T. DE AZCONA procurator suus ad nos detulit, quam ex eodem procuratore abunde intellexi– mus precipuam in nos et apostolicam sedem deuotionem et obseruantiam tuam, quantoque desiderio tenearis nobis obsequendi et inseruiendi. Quod certe nobis gratissima mente suscepimus et summa cum voluptate intelleximus, quanquidem nostre in fraternitatem tuam beniuolentie atque af– fectui illam optime correspondere videamus. Amauimus illam et pro eius in– tegritate eximiaque virtute semper magnifecimus. Optauimus continue apud istos reges catholicos aliquem in nos propen– sum habere; cui et pro bonitate, prudentia et auctoritate sua nostra et aposto– lice sedis negotia istic tractanda committeremus. Intellecta propterea optima in nos mente tua, fraternitatem tuam hortamur atque rogamus onus hoc pro nobis et apostolica sede suscipiat et apud regias Maiestates, apud quas merito suo gratia et auctoritate plurimum valet, partes et operam suam impendat, ut que sibi fidenter commisserimus, expectationi nostre et apostolice sedi satisfiat. Que uero nunc occurrunt, in quibus tue fraternitatis studium maxime requirimus, plenius prefato procuratori tuo explicauimus, a qua etiam intelliges propensissimam in illam et res suas mentem nostram, quam continue ad omnia eius commoda et incrementa promptissimam inueniet. De rebus etiam dilecti filii nostri Cardinalis valentini etiam ab eodem procuratore certiorabitur. Nam cum superioribus diebus, propositis per eum in consistorio nostro causis et rationibus pro salute anime sue eum permouentibus ad transeundum ad secu– laria vota, ex unanimi omnium Venerabilium fratrum nostrorum S.R.E. Cardi– nalium consilio, obtinuit a nobis et sacro collegio dispensationem et facul– tatem, ut deposito pileo Cardinalatus et Diaconatus ordine, in seculo uiuere, sicut semper optauit, libere sibi liceret. Per cuius resignationem ecclesie et beneficia sua uacabunt, de quibus auctore domino prouidere decreuimus per– sonis benemeritis et Maiestatibus regiis merito gratis, prout Dilecto filio Garsie lasso Oratori regio ac etiam eidem Procuratori tuo declarauimus. In quibus omnem operam tuam apud easdem Maiestates pro desiderio nostro impendere curabis. Commendantes insuper fraternitati tue nostrum secundum carnem nepo– tem Ducem Gandie, ut gratia de juro et hereditate duorum millium ducatorum bone memorie Duci genitori suo per Maiestates Regias facta, non solum sta– bilis existat, sed etiam in dominium vassallorum transferatur. Datum Rome etc. die III septembris 1498 anno septimo. L. potocatharus. Duplicatum sub eadem Data. Venezia, Archivio di Stato, Podocataro I-694. TARSICIO DE AZCONA, OFMCap.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz