BCCCAP00000000000000000000979
RELACIONES 171 Qua expectatione non frustrati, dum in hac communi calamitate alicuius consolationis remedia querimus, admoniti etiam recenti exemplo nostro do– mestico, ab omnipotenti deo solo consolationem inuenimus, qui nos conso– latur in omni tribulatione. Hortamur propterea et paterna caritate Maiestates vestras monemus atque rogamus hoc ipsum refrigerium ab eo recipere proponant, qui sine causa nihil precipit, nihil sine ratione permitit, [margen: omnia enim recta iudicia equi– tatis et misericordie plena sunt a nobis equanimiter ferenda]. Cum ex com– muni eius incommutabili lege omnes non solum malí sed etiam boni [borró: nos et omnia morti] necessario morti debeantur, eiusdem Principis obitus non solum ex eo minus molestius nobis esse [corrigió: ferendus est] debet, quia sciebamus illum [borró: esse] fuisse mortalem, sed etiam quod rite susceptis omnibus ecclesie sacramentis quemadmodum Catholico animo suo conueniebat [margen: et vite sue consentaneum fuerat], spiritum domino reddidit [borró: cuí placita est anima sua nam], quare sicut bene uiuendo ipse promeruit, obeundo in sinu abrae cum sanctis spiritibus receptum fuisse credendum est. Benedicendus est deus, cui placuit anima sua. Ipse principem dedit, ipse abstulit. Cuí voluntati cum animo sit acquiescendum. Etiam paternus in vos affectus noster Sublimitates vestras adhortandas admonet, ut quod eas sponte sua et proprio instituto pro ipsarum prudentia et animi magnitudine agere intelleximus, huiusmodi casum ea pacientia vultuque regalis constantie tole– rent, ut mentem generositatis sue non oppressisse uel immutasse videatur. Nec Maiestates vestras commoueat quod presens aduersitas rerum suarum suc– cessus et felicitatis cursum nunc forsam retardet uel impediat, spem firmam habentes in domino Saluatore nostro, cuí est cura de Regnis vestris et de vobis [margen: fideliter] in viis suis ambulantibus. Sinit interdum deus, cuí sunt inscruptabilia judicia, eos urgeri quos habet cariores, ut ex eorum fide atque constantia per huiusmodi calamitates detur cumulatior et illustrior materia promerendi et plerumque tum maxime prodest cum maxime videtur affligere. Ipse igitur qui [margen: est mestorum consolatio et] omnium rerum ac imperatorum equus arbiter ac moderator [borró: existit, orandus est, ut] Maiestates vesttas in presentí seculo uberius consolad et in futuro peremniter letificare dignetur. [De otra mano:] Datum Rome 26 nouembris 1497 anno 6° Fiant due copie huius breuis duplicati. L. podocatharus. Venezia, Archivio di Stato, Podocataro I-670. 6. ALEJANDRO VI - F. JrMÉNEZ DE CrsNERos, ARZOBISPO DE ToLEDO Roma 1498 septiembre 3 El cardenal había hecho conocer al Papa el deseo que tenía de compla– cerle. El Papa se lo agradece y quiere corresponderle con benevolencia. Tiene necesidad de una persona de confianza en la corte de los Reyes Católicos, por eso le encomienda los negocios pontificios ante dichos reyes. En contra– partida, el Papa tratará con la mayor presteza los asuntos del arzobispo. Por de pronto le encomienda que trate con los reyes el espinoso asunto de la secularización del cardenal César Borja, hijo del pontífice. Francisco Archiepiscopo Toletano. Venerabilis frater salutem etc. Tam ex litteris tue fraternitatis, quas nuper Dilectus filius Alfonsus, abbas de Alcala,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz