BCCCAP00000000000000000000979

RELACIONES 169 et etiam usque ad importunitatem insistas ut predicta summa XV uel XVI millia ducatorum nobis persoluatur. Quam tamen si adhibita per te omni possibili diligentia tam apud regias Maiestates quam apud quoscumque opus fuerit, demum uideris exigi non posse, quoniam tanta nostra necessitas nulla dilatione pati potest, ad omnes diflicultates tollendas, tibi presentium tenore committimus facultatem et auctoritatem concedimus ut omnem predictam sum– mam tam ipsorum duorum mensium quam dicte medietatis integri anni nobis contingentis redigendi et concorditer componendi ad summam ducatorum XII millia, qui ad nos in tot necessitatibus aliqua ex parte subleuandis nobis persoluantur. Ut uero facilius et commodius, aliis etiam negotiis occupatus, id possis facere, dilectum filium Santium de medina Canonicum Carthaginensem, nun– cium et cubicularium nostrum [borró: familiarem] presentium latorem isthuc cum pleno et suflicienti mandato nostro instructum destinamus. Volumus igitur ut in hoc tibi adiutorem adhibeas ac diligenter eum informes et instruas ut tecum cura pecuniarum nobis debitarum exactionem insistere possit. Omnem · propterea pecuniam nostram quam penes te habeas et quicquid insuper [mar– gen: undecumque] ex prouentibus ecclesiarum burgensis, Cauriensis, Tiraso– nensis et aliarum ac ex quauis alía [margen: a quibuscumque] tibi debetur et perueniet, eidem Sancio nomine nostro consignari et persolui volumus. De omni uero summa pecunie uel aliarum rerum, quam sibi consignabis uel persolui facias, ah ipso quictantiam capias in debita forma, quam et nos pro omnibus per te solutis ac per eum receptis te etiam ex nunc prout ex tune presentium tenore quictamus et liberamus [borró: ac in computis tuis admitti mandamus]. Et quia tu nobis scribis quod esset bonum quod super huiusmodi fructi– bus ecclesie toletane debemus hic nos cum dilecto filio Garsia lasso oratore regio concordare, significamus tibi quod fuimus secum super hoc locuti, qui tandem nobis respondit se non habere ad hoc mandatum, neque veram bfor– mationem dictorum fructuum, concludendo quod non vult se impedire, sed quod ibi concludatur hoc negotium. Et videtur nobis quod bene sentiat. !taque iterum mandamus, ut remotis omnibus difliCÚltatibus ac dilationibus, expedías ut diximus hoc negotium. Datum Rome etc die XXV [corrigió: XXVI: fe– bruarii. Venezia, Archivio di Stato, Podocataro I-594. 4. ALEJANDRO VI - FRANCESCH DESPRATS NUNCIO Roma 1496 febrero 25 Recuerda el breve anterior con la facultad de componer los frutos debidos por la vacación y provisión de Toledo en 12.000 ducados. Tiene tal necesidad de dinero y tiene que resolverla con tal urgencia que le faculta para que rebaje la cantidad y componga todo en 10.000 ducados. Francisco desprats. Dilecte fili salutem etc. Per alias nostras hodie etiam ad te scriptas tibi iniunxá.mus, ad subleuandas aliqua ex parte necessi:ates

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz