BCCCAP00000000000000000000976

44 'l'ARSICIO DE AZCONA gatis, mirabili profunditate prefatus antistes exponit, et ad eam observandam ardentissime persuadet. Et de populo quantam curam gerat facile cognoscere poterit, qui eius col– legia pro instruendis iuvenibus novit; qui meretrices eius exhortationibus ad meliorem vitam pervenisse non ignorat; quot sunt pauperes in eius civitate novit, sicut de beato Gregorio legitur, ut eis subveniat; merentes consolatur, super his qui in aliqua Dei offensa sunt, gravissime dolet, quos corrigere et t:xhortare non cessat. In hoc denique mirabili antistite omnium veterum pa– trum relucet imago, quorum semper secutus est vestigia. Vera eruditione plena plurima composuit opera, que per totam fere Hyspa– niam leguntur, etiam christiane religioni plurimum conferunt. Fere centum ecclesias a fundamentis in sua diocesi edificavit, necnon suis sumptibus duo monasteria construxit, unum fratrum minorum, ubi eius pa– rentum requiescunt ossa, aliud vero .monacharum. Cuneta eius .enarrare gesta difficile est, latius tamen in eius vita conti– netur; cuius, ut posteris remaneat exemplum, piures sunt scriptores. Nec tamen antistiti huic, celebri in orbe, tentationes et persecutiones de– fuerunt iniquorum; iuxta illud Apostoli : «Omnes, inquit, qui pie vivere vo– lunt in Christo Iesu, persecutiones patientur». Impudentius in virum hunc, imitatione potius quam detractione <lignum, ora solventes; quod quanta pa– tientia toleraverit, incredibile est et supra morem, quippe humanum omnia , parvipendit ut Christo lucrifaciat. Quorum omnium, quum sit tota Hyspania testis, et in curia quamplurimi hoc noverunt, Reverendissimus dominus cardi– nalis Sancte Crucis, necnon magister Generalis ordinis predicatorum et Hys– panie orator eius immaculate vite testes sunt verissimi, que ut purior appareat, tanquam argentum ,examinatum, examinad per sanctitatem vestram cupimus eius vitam ac in ea haberi reputatione qua <lignum est. Quain si per alios eiÚs vitam examinandam iudicaverit, de quo toti Hyspanie et maxime eius plebi ad fidem converse maximum generabitur scandalum, Toletanum archiepisco– pum necnon Burg,ensem ac Malacensem episcopos dignos tanto negotio arbi– tror, eo semper adhibito moderamine, quod eius persona semper per eos intacta remaneat, ne eius plebi noviter in fidem Christi eius predicationibus converse et instructe, negotii publicatione, scandalum generen.ir, ex quo christiane reli– gioni maximum deveniret detrimentum, et Sanctitati vestre semper cause decisione servata. Madrid, Biblioteca Nacional, ms. 9-545, f. 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz