BCCCAP00000000000000000000920
458 APPENDICE II In illa tamen rerum desolatione morumque prauitate hoc unum com– mendat gentem quod sanam et sinceram fidem conseruant; pro aris ac Religione Catholica ad mortem usque dimicatur; Christiani nominis as– sertores acerrimi, auersi plane ab haereticis, sed revera pietatis speciem prae se ferentes, hypocrisi plurima laborant. His omnibus malis mederi satagimus tum Verbi Dei doctrinaeque Christianae assidua expositione, tum exemplo vitae et sancta conuersatione populum aedificando, Ecclesias antiquas restaurando, novis etiam constructis; maxime vero in omnibus praebendo nos ipsos exemplum bonorum operum, in doctrina, in inte– gritate, in grauitate irreprehensibiles ut is qui ex aduerso est sive hae– reticus sive Judaeus sive Gentilis (has enim inter feras et barbaras nationes agimus) vereatur nihil habens malum dicere de nobis. A tem– pore quo hic consedimus, irrita multa matrimonia inter consanguineos invenimus cum quibus dispensavimus. Audivimus poenitentes qui a uiginti et triginta ·annis non fuerant confessi; plurimos etiam quos a Confessione deterret Sacerdotum huius terrae pauca prudentia et sigilli seruandi fidelitas, cum enim malum esset commune his in locis, totumque corpus a planta pedis usque ad uerticem capitis, Sacerdos et populus omnesque ad unum vitiis labora– rent; propterea factum est iusto Dei iudicio ut in universos omnes pa– riter suae irae ac uindictae phialas effunderet calicemque singuli pro– barent. Laicus namque una cum Ecclesiastico male affectus multisque plagis confossus vix superest. -Benedictus Deus qui nobis Principem qui summam huius ditionis administrat ita propicium fecit ac benevo– lum, ut sua benignitate nos foveat nostraque consilia non solum non retardare, imo etiam quantum licet promouere studeat. Princeps certe omnibus a natura dotibus ornatus, humanissimus, gratiosus omnibus, non eversor templorum, non caedis minarumque spirans in Catholicos, sed pacificus ac mansuetus, solum fidei lumen ad viri perfectionem om– nibus partibus absolvendam desideramus. Quod attinet ad nostram Guineae missionem, nondum deserta ac conclamata est, etsi persecutiones plurimas passa, etsi de nostris patri– bus octo ibi mortui; speramus adhuc fore ut misericors Deus post tot labores improbos exantlatos longamque patientiam ex istis grauibus quae ceciderunt in illam terram miserorum Gentilium fructum multum tandem aliquando ad suam gloriam, salutem animarum, Ecclesiae exal– tationem nostramque consolationem producturus sit. Sic faciat nobiscum sua Divina benignitas; sic semper nostris consiliis obsecundent V. E. ac suo favore et benedictione labores nostros prosequantur foveantque semper suos humillimos subditos, quorum nomina V. P. Hugo Encenensis, V. P. Georgius a Combournio, frater Bonicius Corizopitensis laicus et Ego omnium minimus atque obedientissimus V. E. subditus fr. Columbinus Nannetensis Cap. Ind. Phernambuco, 25 ( ?) Augusti 1643. Supplicamus etiam humiliter V. E. ut apud suam Sanctitatem cer– tum aliquem Indulgentiarum numerum nobis procurent quas possimus distribuere terrae huius fidelibus eosque saltem his coelestibus gratiis consolari, _quibus denegatae sunt terrestres ac temporales. Liceat quo– que quinquaginta dierum Indulgentiam concedere his qui cathechismis nostris, concionibus ac l\!Iissis interfuerint, ut ad has devotiones sancta– que exercitia magis magisque singuli excitentur in posterum.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz