BCCCAP00000000000000000000897
742 OKTAVIAN SCHMUCK! eiusdem Collationum in Hexaemeron 2 illustrandum suscepit. Iam hie profitemur nos hunc librum acri attentoque animo ac haud parvo cum emolumento perlegisse. Immo censemus illum studiis gravioribus circa S. Doctorem in ultimis annis vulgatis accensendum esse. Fontibus, bibliographia, siglisque descriptis (p. XI-XXIV), primo capite A. diversa effata Nostri in Collationibus hie illic sparsa et theologiam historiae spectantia quinque sub paragraphis colligit enucleatque (3-56). Joachimi de Flore Libro concordiae Novi ac Veteris Testamenti innixus, Doctor Seraphicus, aliter ac s. Augustinus, duplicem seriem septem aetatum V. et N.T. admittit. Quae quidam ita ad invieem consonant, ut ex aevis praeteritis fas sit eventus futuros prospicere. Tempus vero septimum, pacem postremam adferens, adhuc ad statum viae Ecclesiae siquidem militantis pertinet. Difficilius autem sensus contentumque sexti temporis aestimantur. Quibus adumbratis, fusius locus escha– tologicus s. Francisci intra theologiam historiae bonaventurianam determinatur. Pauper– culus enim "tamquam angelus ascendens ab ortu solis", signis stigmatum ornatus, homines ad Ordinem ultimi temporis vocatos signat. Huiusmodi Ordo, hominibus contemplativis constitutus, a Nostro expresse ab Ordine Minorum contradistinguitur. S. Fundator siqui– dem in se formam vivendi huius Ordinis futuri praesignat et quadamtenus anticipat. Capite altern bona eschatologica, seil. pax et revelatio, quae s. Bonaventura pro septi– mo tempore exspectat, proponuntur (57-96). Revelationis bonaventurianum conceptum A. hie tantum approximative definit. Quoniam Doctoris sententia ab ea hodiedum expo– sita haud parum differt, A. thema istud pluribus elucubrationibus ulterius dilucidandum sibi proposuit (p. V). In ultimo etenim aevo animae contemplativae sapientiam multiformem, non quidem novam Scripturam, sed profundiori, i.e. allegorico ipsius intellectu, humilitate speciatim obtento, consequentur. Praeter omniformem sapientiam, videlicet Creatorem in creaturis conspiciendo, sapientiam quoque nulliformem adipiscentur, qua unione dilectionis Deo intellectualiter ignoto coniunguntur. Revelatio eschatologica ad mentem Nostri proinde elementa cosmieo-hierarchiea et historieo-mystiea in synthesim redigit. Tertio capite theologia historiae bonaventuriana cum opinionibus theologorum ameriorum, scilieet Ruperti a Deutz, Honorii a Canterbury, Augustodunensis dicti, An– selmi ab Havelberg, O.Praem.,Joachim a Flore, comparatur (97-120). Etiamsi Seraphicus sententias heterodoxas Abbatis calabrensis omnino renuerit, tarnen, contrarie ad Aquina– tem, eiusdem divisionem aetatum libenter amplexus est. Sub respectu gravi nihilo setius ab illo discessit eo, quod tempus septimum non Spiritui Sancto, sed Christo veluti totius hi– storiae salutis centro adsignavit. Quarto capite demum vexatam quaestionem tractandam aggreditur, quomodo No– ster ad Aristotelem sese habuerit (121-161). Positiones E. Gilson, F. van Steenberghen, P. Robert, OFM (cf. Bibliographia Franciscana [ = BF] IX, n. 602-604) ample refert. Primi sententiam, s. Bonaventuram "Augustinismi aristotelisantis" propugnatorem statuentis, 2 Ed. Quaracchi, V, 329-449.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz