BCCCAP00000000000000000000895

FEDELE DA FANNA, ANTONIO M. DAVICENZA E IL BREVILOQUIO 675 theistae, qui duce Joanne Philippono VI saec., ex eo quod in divinis tres sunt per– sonae, tres esse deos inferebant. 4° Peccarunt insuper contra Dei Uni– tatem quotquot divinae essentiae simpli– citatem sustulerunt, scilicet Idolatrae, qui Deum corporeum admiserunt, Anthropo– morphitae, qui humanam formam Deo tribuerunt. Pantheistae, qui Deum Uni– versum hoc aut esse, aut saltem ex eo coa– lescere autumarunt; Gilbertus Porretanus, qui realem distinctionem inter divinam essentiam et attributa, atque inter attribu– ta a se invicem admisit; Graeci illi Schi– smatici, qui, duce Gregorio Palama, vir– tutem Dei operationesque a divina essen– tia realiter distinxerunt; Abbas Toachim, qui realem invexit distinctionem inter di– vinam naturam, divinasque personas. Contra hos omnes dicitur in Symbolo Ni– caeno-Constantinonapolitano Credo in unum Deum; in fidei professione edita a Concilio generali Lateranensi IV Cap. Firmiter. Firmiter credimus [...]; in S. Scriptura [...]; in eodem Conc. Lateranen– si 1. c. statuitur quod in Deo sit Una essen– tia, substantia seu natura simplex omnino; in S. Scriptura [...]; Terrullianus 1. 1 con– tra Marcionem cap. 3 [...]; Seraphicus 1. 1 Sent. Dist. 2 a. 1 q. 1 Unitatem Dei sic probat per reductionem ad impossibile: "Si sunt duo Dii[...] ergo neuter Deus". c. 82 Contra Trinitatem personarum in Unitate naturae quadruplex est error di– versus, quorum primus impetit Plurali– tatem personarum, secundus Divinitatem Filii, tertius Divinitatem Spiritus S., quar– tus Processionem Spiritus S. a Filio. Primus error est Praxeae, Noeti et Sabelli p. 60 (II) Divina simplicitas negabatur ab Antropomorphitis, qui Deum corporeum esse censebant. Impugnatur etiam a pan– theistis, qui Deum aut idem esse cum uni– verso, aut saltem ex eo etiam coalescere contendunt. Sed in Conc. Oecum. Lateran. IV, cap. Firmiter, definitum fuit, quod in Deo sit "Una essentia, substantia, seu na– tura, simplex omnino". Quibus verbis er– rores etiam refutantur Gilberti Porretani, et Abbatis Joachimi, quorum prior realem distinctionem inter divinam essentiam et attributa, et inter attributa a se invicem; alter, ut videtur, inter divinam naturam divinasque personas invexerant. De primo cfr. S. D. 1 dist. 27, p. 1, a. 1, q. 4 [...]. p. 59 (Il) Trinitatem personarum om– nium primi impugnarunt Praxeas, Noetus et Sabellius saec. III, quorum asseclae et Patropassiani appellati sunt. Eos confuta– runt S. Dionysius Alexandrinus et T ertul– lianus: damnarunt Conc. Alexandrinum an. 319, Mediolanense an. 347, et Svr-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz