BCCCAP00000000000000000000895

FEDELE DA FANNA, ANTONIO M. DAVICENZA E IL BREVILOQUIO 663 Breviloquium, pars I, cap. 2, § 1, ed. minor, p. 20 Primo igitur de Trinitate Dei tria consideranda sunt, scilicet qualiter unitas sub– stantiae et naturae simul stet cum pluralitate persona– rum; secundo qualiter cum pluralitate apparmonum; tertio qualiter cum plurali– tate appropriatorum. F. da Fanna, Comm. in Brev., pars I, cap. 2, punto I, c. 2/1 I. Generalem divisionem totius Theologiae posuit Sera– phicus in capite praecedenti: hic vero licet agat de eo quod tenendum est circa Trinitatem personarum et unitatem essentiae, prius tamen divisionem generalem huius partis de T rinitate quam in tres dividit praemit– tendam censuit. Nam quaerit primo qualiter unitas substantiae et natu– rae simul stet cum pluralitate personarum; secundo qua– liter unitas substantiae et naturae simul stet cum plurali– tate apparitionum; tertio qualiter unitas substantiae et naturae simul stet cum pluralitate appropriatorum. Ra– tio huius divisionis est quia SS. Trinitas, de qua hic agi– tur, potest considerari vel in se, vel in comparatione ad creaturas. Si consideratur in se, quaerere oportet qualiter unitas substantiae et naturae simul stet cum pluralitate personarum; si in comparatione ad creaturas, contingit eam dupliciter considerare, vel in quantum scilicet ipsa multifariam creaturis apparet, vel in quantum creatura rationalis ex eo quod ei Trinitas in rebus creatis apparet, ducitur in cognitionem eius attributorum, quorum quaedam appropriar singulis personis, licet sint propria divinae essentiae et cuiuscumque divinae personae. Ideo secundo loco quaeritur qualiter unitas naturae et substantiae divinae simul stet cum pluralitate apparitio– num, tertio qualiter unitas naturae et substantiae divi– nae simul stet cum pluralitate appropriatorum. Hic ordo cum sir naturalis utpote qui a natura obiecti de quo agitur desumptus, minime variari potest. Nam Deus prius est in se, deinde creaturis apparet; ac tandem crea– turae appropriant singulis personis quedam ex attributis per eius apparitionem cognitis; non enim possent crea– turae appropriare singulis personis id quod proprium est essentiae et cuiusvis personae, nisi prius Deus seipsum illis manifestaret. Vel aliter dicendum quod prius est Dei essentia, deinde eius operatio ad extra, ac tandem opera– rio creaturae in appropriando singulis personis attributa essentiae [...].

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz