BCCCAP00000000000000000000893
SAN BONAVENTURA ALL'INDICE? 541 dii auxilium, si nemo praestare tenetur cum sui gravi periculo, et multo minus poterit adhibere cum discrimine et probabili praeiudicio boni communis. Sed et Virginis Deiparae excellentias expendens, excessive nimis videtur quan– doque procedere. Primo, quod fuerit de facto causa instrumentalis unionis hypos– tathicae. Quam sententiam, referunt nostri Salmanticenses de lncarnat., tom. 1, disp. 5, art. 3, I aliquos non magni nominis recentioris tueri. Sed cum communi theologorum refragetur, a nonnullis, et signanter a Cabrera 19 et Lorca 20 apud eosdem Salmanticenses improbabilitatis et temeritatis nota signatur. Quandoqui– dem opus lncarnationis solius esse Dei asseritur ex Abacuc, tertio: Opus tuum Domine, iuxta expositionem Augustini, Remigii et aliorum patrum, et alias nulli Scripturae testimonio innititur asserere quod Deipara praedictum instrumen– talem praebuerit influxum, quod sane reperiri oportebat tum in praesenti usu, tum in omni eo quod pendet a libero Dei beneplacito. Eo vel maxime quod huiusmodi effectivus concursus nil refundit moralis sanctitatis et dignitatis in Vir– ginem, cum potuerit inanimatis creaturis concedi, sicut de facto [f 4v] videmus, quod circa gratiam haec casualitas instrumentalis fuerit insensibilibus attributa. [not. 90 n. 0 338] Asserit secundo quod Virgo, in primo affinitatis gradu, Christum ut Deum attigit et in primo consanguinitatis ut hominem, ex quo lo– quendi modo videtur inferri quod non fuerit vera mater Dei cum Christum non genuerit quantum ad essentialiter requisita sicut et alias matres propriam gignunt prolem. Quae quidem genitrices propriis filiis iunguntur in primo non affinitatis, sed consanguinitatis gradu. [not. 97 n. 0 348] Affirmat tertio de eadem Sanctissima Virgine: fu posta nel trono medesimo col Figlio: quod si per thronum gloriae beatitudo insinuatur, ut sane debet intelligi, aequalitatem in Christo et in Dei natura puto non admitten– dam, quantum ad gloriam, si consimilis aequalitas non reperitur quantum ad gratiam ut per se notum est. 19 Si tratta con ogni probabilità di Pedro de Cabrera, l'autore del commento alla Summa di san Tommaso: Commentarii et disputationes in Tertiam partem Sancti Thomae. A quaestione X usque ad XXIII, Cordubae, Per Andream Barrera, 1602; un'altra edizione: De sacramentis in genere... In Tertiam Partem sancti Thomae... Commentarii et disputationes, Matriti, Apud L. Sanchez, 1611. 20 Probabilmente Pedro de Lorca (ca. 1560-1612), cistercense, l'autore dell'opera: Com– mentaria et disputationes in Vniuersam primam secundae sancti Thomae, authore fratre Petro de Lorca monacho Cisterciensi [sine loco et anno].
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz