BCCCAP00000000000000000000893

540 VINCENZO CRISCUOLO Eucharistiae non confertur gratia et sacramentum conficitur, ira in exorcistatus usu, quamvis praecisa demonis eiectio intendatur. Hanc insuper opinionem muni– tam putat authoritate Abulensis 17 et aliorum, apud Candidum Brognolum 18 in manuali exorcistico parte prima cap. 1, art. 1, § 3. Verum tamen haec doctrina a communi longe abire videtur: primo, cum ex ea possit inferri octo esse Ecclesiae sacramenta, si semel ultra [ f. 3v] septem definita exorcistatus usus addendus foret; secundo, opposita apparet Tridentino, sess. sep– tima, canon. 6, 7, 8, definienti sacramenta debere continere, significare et conferre gratiam; horum vero nullum in usu exorcismi habetur, ut per se notum est; tertio, paritas Eucharistiae nihil evincit, ubilibet quippe theologorum notum est ex meo Angelico Praeceptore 3 p., q. 73, a. 1, tertium, sacramentum Eucharistiae perfici in consecratione materiae, quia continet sacrum absolute, pura corpus Christi, reliqua autem sacramenta perfici in applicatione materiae, quia continent sacrum in ordine ad aliud, id est ad hominem sanctificandum, in demonis autem expulsis neutrum ex his reperiri est evidens; quarto demum, citati authores neutiquam huic opinioni suffragantur ut oculari inspectione deprehendi potest, etenim in sensu tantum propotionali loquuntur quod sicuri gratia ex opere operato confertur, idem ex eodem opere operato obsessus liberetur. Et adeo huic doctrinae afficitur tantaeque necessitatis ait esse applicationem huius sacramenti a se praestituti ut capite sequenti digrediatur ad late zelandam dispositionem aliquorum episcoporum, quod stante tempore, quo messes et fruges vel adolescunt vel maturescunt, non concedatur exorcizandi facultas, asseritque: Io chiamo questa massima un errore crasso e massiccio [not. 63, cap. 13, tract. V]. In quo sane excedere videtur acriter perstringendo communem fere omnium ecclesia– rum praxim, quae utique si erronea foret, ab Apostolica Sede non roleraretur longa adeo conniventia; maxime cum aequitatis [f. 4r] et charitatis ratio non desit, qua episcopis suadeatur, quod nemo possit et debeat ab aliquo particulari certum damnum avertere cum periculo etiam probabili nocumenti communis; quod et fortius urger in prohibitione insinuata pro determinato tempore exorcizandi, in qua absolute remedium non denegatur obsessis, sed differtur, quod quidem reme- 17 Si tratta di san Giovanni d'Avila. 18 Candido Brognoli da Bergamo, minore riformato (1607-1677), l'autore del Manuale exorcistarum ac parochorum: hoc est tractatus de curatione ac protectione divina, Venetiis, apud Nicolaum Pezzana, 1683.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz