BCCCAP00000000000000000000893

SAN BONAVENTURA ALL'INDICE? 539 Quapropter tria ponderato consideranda occurrunt et serio inspicienda. Pri– mum, circa opus secundum se et in genere spectatum; secundum, circa theologica dogmata in eo expensa; tertium, circa misticas doctrinas in eodem adductas. Circa primum, et sit prima inspectio, considerando videlicet opus secundum se. "Quia catholicae veritatis Doctor - verba sunt Angelici Praeceptoris in Prologo suae Summae - non solum provectos debet instruere, sed ad eum pertinet etiam incipientes erudire", puto quod hanc metam edocentibus praescriptam author nequaquam attigerit, etenim in hoc opere tria illa resultare videntur, quae Sanctus Doctor vitanda omnino condixit. Primum quidem est moltiplicatio inutilium quaestionum et argumentorum; secundum et est inordinatio eorum, quae non traduntur secundum ordinem disciplinae; tertium eorundem repetitio fastidium generans et confusionem. Sed pressius ponderandum occurrit, quod cum ex hoc opere mistica penetra– lia reserentur nostro vernaculo idiomate et margaritae, si quae sunt, proiiciantur, cum in titulo ad ogni stato di persone dirigatur, in eoque de controversiis cum Molinos eiusque sectatoribus agatur, ipsius evulgationi potest obstare sexta regula ex decem praeceptis a Patribus Tridentinis et a Pio 4. 0 constitutione 77, quae inci– pit Dominici gregis, confirmatis, qua inhibetur, ne libri disserentes de controversiis inter catholicos et hereticos nostri temporis vulgari idiomate passim permittantur, ex qua [f. 3r] consimilis dispositio deducitur, quantum ad libros de contempla– tione tractantes. Quod et in fortioribus terminis urgere censerem in praesenti casu, cum non semel author mentem damnati Molinos interpretetur longe ab ea, quae in damna– tis propositionibus apparet, eiusdemque errores non satis apte confutare videatur, ut infra in tertia inspectione. Ad presentem tamen considerationem spectat id quod postremo observan– dum superest, quod in titulo opus dicatur extractum da i divini scritti del Serafico Dottore, quae inscriptio moderanda videtur, cum divina scripta idem sint et signi– ficent ac Divina Scriptura et haec idem exprimant ac 'Verbum Dei' scriptum, hoc de eo unice dici debet, non de illo quod Deus vel Ecclesia approbat, ut sacri expo– sitores passim tradunt. Quantum vero ad secundam inspectionem theologicam, videlicet dogmata, signanter occurrit ponderando doctrinam, quam tradir de ordine exorcistatus, asserens quod in ipsius usu Si da la potesta all'ordinato di fare in atto esercito e nell'uso un altro sagramento [in marg. not. 62 cap. XI tract.]. Quam sententiam pluribus firmare contendit, et sigillatim ex paritate, quod sicut in consecratione

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz