BCCCAP00000000000000000000893
SAN BONAVENTURA ALL'INDICE? 583 intelligere per absolutam Dei potentiam, tamen nullus eorum asseret quod in tali hypothesi in potentia neque detur actus, neque ulla reperiatur activitas in eadem potentia. Unde prescindendo ab hac opinione, cui schola Thomistica et commu– niorum theologorum refragatur, error qui ponit orationem sine omni actu et activitate potentiarum non innititur praeternaturalitati, sed corruit ex impossibi– litate, ex qua sane venit reiciendus. [34 n. 0 256] Tota doctrina cap. 6, ultim. tractat., moderatione indiget tum in referendis tum in impugnandis erroribus Molinos, in primo refert ex illo contem– plationis obiectum debere esse divinitatem secundum conceptum abstractissimum et actum fidei virtualiter permanere, quod alias supra notatione 23 et 32 notatum est; in secundo asserit quod virtualis continuatio est solius voluntatis, unde fidei nequit competere. In quo sane decipi videtur, nam adducit non causam pro causa; etenim attendo est actus intellectus et virtualem permanentiam amitti et ulterius, cum fides pendeat a pia morione voluntatis, [f. 36r] non apparet ratio cur debeat excludi a permanentia virtuali, etiam si esset solius voluntatis, si semel ab istius applicatione dependet. [35 n. 0 262] De eadem oratione quietis asserit: Dico et e avvertenza di Santa Teresa, che l'anima, ridotta col mezzo di questa contemplatione acquisita ad una gran quiete etc., et verba adducit Seraphicae Virginis et hoc idem n. 0 sequenti. Decipitur author. In sententia Sanctae Matris Theresiae oratio quietis est infusa et in primo gradu ordine ascensionis ad perfectionem orationis, ut videre est per extensum in Padre Baltassare a Sancta Catharina, ne' Splendori e riflessi, a pag. 120. [36 n. 0 263] Tota doctrina cap. 8, ultim. tractat., explicationem ac distinctio– nem exposcit, cum ea, quae sunt raptus et extasis orationi quietis infusae indistinte attribuat, puta quod impediantur ab exercitio caeterae potentiae, quod in ea ne– cessitetur voluntas, quod in aliquorum opinione raro contingit; quae quidem si non cuilibet orationi infusae conveniunt ex communiori misticorum sententia, multo magis orationi aquisitae nequibunt adaptari. [37 n. 0 281] De ariditatibus in oratione quietis contingentibus asserit: Se pro– vengono da noi o da nostre negligenze, dobbiamo procurare di emendarle, ma quieta e tranquillamente. Nimis placida et condescendens videtur haec doctrina in materia gravi, qualis est perfectio contemplativorum, quibus sollicita debet esse cura de omni defectu, etiam minimo, abolendo. Explicet ergo quid veniat inelligendum per quieta e tran– quillamente.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz