BCCCAP00000000000000000000893

SAN BONAVENTURA ALL'INDICE? 579 l'anima, coadiuvata da detti lumi e tocco, si solleva essa attivamente in Dio corrispon– dendo a gli attratti divini co' la notitia e co' l'affetto verso Dio, la quale limitatione e la piu propria et anco piu conforme alle dichiartzionifatte da Innocenzo XI. Haec doctrina in multis est defìciens. 1. 0 In eo quod improprie vocentur haec lumina omnino infusa; etenim id quod formaliter dicitur infusum est in nobis sine nobis, iuxta phrasim Augustini a theologis receptam, sed datur adhuc aliquid infu– sum effective et in sua causa, et hoc pacto in sana theologia actus infusi dicuntur qui correspondent virtutibus supernaturalibus. Unde sicuri actus dicuntur infusi et ex causa, ita citra improprietatem et in sensu theologico possunt dici omnino infusa causae illius, sicuti enim ea quae sunt causae attribuuntur effectibus, ita quae sunt effectuum possunt et causae attribui. 2. 0 Deficit in eo quod asserat ista lumina consistere in mera passivitate. Notum quippe est, quod id, quod tribuitur poten– tiae activae ut agat, non potest in mera passivitate consistere, quod pervium erit in theologia circa lumen gloriae, nec potest ullatenus asseri quod anima agat [f. 33r] istis luminibus adiuta, et haec in mera passivitate consistant, cum id quod tribui– tur ut complementum in ordine activo, activum debeat esse. 3. 0 Deficit in eo, quod infertur quod si haec lumina non agunt, anima solum agat, ex quo proinde infertur quod omnis actus supernaturalis efficiatur a potentia naturali, cum virtu– tes, seu actuales, seu habituales (de omnibus enim par ratio) in mera passivitate consistant. Quod male audit apud theologos, penes quos est indubitatum virtutes supernaturales dari posse simpliciter, non posse faciliter. Ex quibus omnibus conii– citur quantum deficiat in hoc quod asserat, hanc limitationem esse propriorem conformioremque menti Pontificis. [20 n. 0 149] De oratione seu meditativa, seu contemplativa, seu unitiva in statu proficientium asserit: In questo stato si fa senza imagini sensibili e corporee, ma colpuro mezzo dellafede. Et idem repetit n. 0 156,262 et n. 0 156,192. Absolvere statum proficientium, qui est contemplativorum, a dependentia ab imaginativa, et hoc absolute non videtur verum; cum enim in hoc statu unionis ad corpus et non in perfectissimo dominio animae supra illud, quod etiam raro con– tingit in statu perfectorum, sit connaturalis dependentia intellectus a sensibus in– ternis saltim, non debet iste eximi sine ulla limitatione a dependentia ab illis; duplex namque est dependentia a phantasmatibus et in receptione principiorum intellectionis et in iudicio de obiecto ab ista secunda facilius absolvitur intellectus a prima rarissime et nunquam inspecto ordine connaturali et ordinaria Dei poten– tia attenta; unde non ita indefinite in tali materia debet loqui author.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz