BCCCAP00000000000000000000893

578 VINCENZO CRISCUOLO Explicatio et limitatio desideratur, cum libertas ad malum non sit a Deo, nec in ea nisi defectus libertatis elucescat, non esse libertatis, et indifferenter sine ulla limitatione utrumque Deo tribuere non decet theologum. [f. 32r] [15 n. 0 112] De distractione volontaria asserir: Questa non ha rimedio veruno, mentre che dura simile volonta. Prout iacet non videtur vera propositio, etenim nedum morbo praeviso, sed etiam existenti remedium indicitur, praeparatur et confertur; poterit ergo remedium esse ut removeatur simile volonta. [16 n. 0 122] De Seraphico Doctore asserir: Egli solo fta i teologi colloca la teo– logia tra le scienze speculative, ma però accompagnata dalla parte affettiva: Theologia scholastica est simul speculativa et affectiva. Haec comparatio odiosa omnino et etiam falsa. Seraphicus enim Doctor non discedit a sententia Angelici, prima parte, q. 1, a. 4 et in prologo Sententiarum, quam etiam prius docuerat Albertus Magnus, dist. 1, a. 4, ut videre est apud ipsum Divum Bonaventuram, dist. proem., quaest. 3. Unde non ipse solus inter theo– logos hoc docuit, sed cum communi hoc tradidit. [17 n. 0 130] De meditatione imaginaria asserir: Questo modo porta molto di durezza, fatica e diflìcolta piu assai che col modo di operare per via di fide pura e nuda. Citra explicationem non admittenda haec doctrina, tum quia si a facilioribus est incipiendum, cum ab huiusmodi meditatione via purgativa sumat exordium, haud erit difficilior, tum etiam quia, si modus iste est connaturalior secundum praesentem statum unionis animae ad corpus, quis non viderit non esse diffici– liorem? Huic collimar doctrina Sanctae Theresiae et de visionibus imaginariis not. 13 supra allata. [18 n. 0 137, cap. 7, tractat. 5] Affert aliquot errores circa meditativam oratio– nem, quod dicit esse damnatos in Molinos, qui utique non reperiuntur in eius damnatis propositionibus; et notandum occurrit quod cum Molinos proposit. 18 praescribatur: Chi nell'oratione si serve di imagini, figure, specie e de proprii concetti non adora [f. 32v] Dio in spiritu et veritate, et author restringit ad meditationem, quod et observari debet in aliis ibidem recensitis. [19 n. 0 141] Loquens de lumine, quo mediante anima elicir orationem infu– sam, asserit: Impropriamente da tal uno si da titolo d'infusa oratione a quei lumi et eccitamenti che tal volta fa Dio all'intelletto e volonta nostra, consistendo questi in una mera passivita dell'anima, ove l'oratione e un atto vitale dell'anima, aiutata pero da detti lumi, epero intanto meritano titolo d'oratione (non gia infusa) in quanto che

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz