BCCCAP00000000000000000000893

SAN BONAVENTURA ALL'INDICE? 577 Ommissa improprietate periodi cum duplici negatione ne et non, explicatione indiget propositio: si enim indefinite asserit, quod multoties gratia actualis est di– spositio, ne erroris ansa praebeatur. [11 n. 0 60] In oratione vocali asserit: Il corpo deve essere sogetto totalmente allo spirito con i sensi, accio s'attacchino alle cose sensibili e divertino l'anima dalla sua attione. Haec verba nullum, quia oppositum intentui, sensum reddunt; ex subiectione enim corporis ad spiritum potius abstractio a sensibilibus debet inferri, quam adhaerentia. Sed putandum calami lapsus esse et particulam negativam excidisse. [12 n. 0 65] De Deo glorificante asserit: e comunicante le sue gratie e la gloria prima a gli angeli, poi a gli altri beati suoi piu carifigli. Cum opus huiusmodi omnium manus possit occupare, explicatione indiget et distinctione haec doctrina; angelis namque prius gloria communicatur, et [f. 31v] prioritate temporis, et prioritate orta ex superioritate naturae. Coeterum in– signioribus sanctis, et sanctorum et angelorum Reginae prius ordine perfectionis et eminentiae gloria confertur. [13 n. 0 83] Orationem mentalem describit: Questa oratione mentale e tutta spirituale che si fa con la sola mente e potenze spirituali, memoria, intelletto e volonta, e si divide in meditatione, contemplatione et unione affettiva. Et in fine numeri definit quod sit elevatio mentis in Deum absque sensibili voce vel imagine. Haec descriptio et definitio ut vitiosae non admittendae cum omnibus non conveniant sub definito contentis meditationis, namque in omnium sententia sine imaginatione non fit; quomodo ergo definit orationem, sub qua meditatio tan– quam membrum dividens dicit contineri, et illi nequit adaptari talis definitio? Sane cum definitio traditur, non debet attendi excessus perfectionis vel imperfec– tionis, qui potest occurrere, sed secundum se et secundum propriam essentiam res definienda debet attendi. Ultra quam quod, cum oratio regulariter loquendo et ut in pluribus sine huiusmodi dependentia a sensibilibus non habeatur; potius hoc, quod plerumque contingit, debet inspici, quam illud, quod raro accidit, conside– rari. Quo loco non est praetereunda orationis magistra Sancta Theresia, Vitae cap. 22: "Non siamo noi angeli, ma habbiamo il corpo, il volerci fare angeli stando sulla terra, e tanto nella terra come io mi stava, è sciocchezza grande, anzi per ordinario il pensiero ha bisogno di appoggio". [14 n. 0 88] De Deo conditore asserit: Dio benedetto mi ha dato la volonta libera al bene et al male.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz