BCCCAP00000000000000000000893

574 VINCENZO CRISCUOLO [f. 29r] Num. 0 261, cap. 13, tract. 7, caput instituit de attributo divinae pa– tientiae, supponens patientia esse Dei attributum. Quam incongrue ponatur patientia pro attributo patet ex iis quae n. 0 80 in– sinuata sunt ex definitione attributi, quod quidem debet esse perfectio simpliciter simplex, sed istis omissis improprietatem positionis huius debeat author colligere ex Doctore Seraphico 1, dist. 17, p. 1, dub. 5, quo loci relegar a Deo patientiam proprie sumptam, eo modo quo in ipso ponit sapientiam, charitatem et coetera huiusmodi. In secunda vero parte sequentia visa sunt notatione digna. [l n. 0 2] Definir vitam activam dicendo: Vita attiva si chiama lo stato d'un 'anima che, volendo uscire dalprofondo delle miserie delpeccato, si mette tutta in atto di servire a Dio coll'adempimento non solo de precetti evangelici, ma anco de consigli ordinati all'acquisto della perjèzzione religiosa. Prout iacet diminuta definitio; etenim cum vita activa non solum in religiosis ex adimpletione consiliorum reperiatur, sed etiam saecularibus sit pervia, non est praecise restringendo ad illos, religiosos videlicet, ut indicar coll'adempimento de consigli etc. [2 n. 0 eodem] Et toto fere tractatu confundit vitam activam cum purgativa, et ex hoc asserit damnari Molinos, quia vitam activam relegaverit, et hoc n. 0 15 et n. 0 17. Cum vita activa in omnium theologorum conceptu ex Patribus desumpto ordinetur proximorum saluti et vita purgativa sit in omnium misticorum senten– tia propria incipientium, etsi ambae ad contemplationem ordinentur, et aliquando ex illa refluant, tamen non sunt confundendae, cum una sine alia possit reperiri, purgativa videlicet sine activa. Molinos autem [f. 29v] vitam purgativam, non acti– vam, relegavit, uti videre est in damnatione propositionum eiusdem, et signanter propos. 7, 26, 38 et 39. [3 n. 0 25] Enumerans impedimenta vitae mixtae asserir: Quarto impedimento e l'uso dell'oratione fantastica, sensibile e immaginaria, perché l'uso dell'oratione meditativa perjètta e contemplativa richiede la direzzione della fede, ablegazione e rimozione dell'imaginativa habituale. Sine operosiori explicatione absolute non sunt removenda phanrasmata et imaginatio in oratione, cum naturali rationi habeatur dependentia intellectus ab illis pro hoc statu; et hic specialem exposcit animadversionem, quod velit haec omnia re– moveri in oratione meditativa, quae cum prima sit etsi perfecta in propria serie et linea, semper tamen dependentiam asserir ab imaginatione maxime habicuali.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz