BCCCAP00000000000000000000893
568 VINCENZO CRISCUOLO [f. 25r] [82 n. 0 303] De conceptione Christi asserit: e quindi passando a considerare questa medesima carne e sangue (Virginis Deiparae intellige) nel secondo stato, cioe in quel ultimo istante che fu spiccata dalle viscere virginali di Maria Vergine, et infra iterum eodem numero. Quod sacrosanctum Christi corpus fuerit ex carne Virginis formatum, proce– dit contra communem; etenim secundum Ambros., relatum a Divo Thoma 3 p., q. 33, a. 4, multa in hoc misterio, et secundum naturam invenies, et ultra naturam, ex quo asserendum, quod substantialia humanae conceptionis in eo fuerint servata, quae nullam important imperfectionem, et releganda ea quae illam afferunt. Unde cum alìae matres et sanguìnem mìnìstrent et semen, non vero carnem prout a Vir– gine Deipara tribuetur secundum vero nullatenus praestabitur cum seminis mini– stratio citra resolutionem nequeat haberi repugnantem purissimae Deiparae Virgi– nitati, quod cum Divo Thoma loc. citat. firmavit Seraphicus Doctor, 3 dist. 4, a. 39, 1 ad 2. Idem dicendum de carne, cum caro a Virgine non potuerit haberi citra phisicam ipsius corruptionem seu distinctionem (Christus autem qui venerat cor– rupta reparare: asserit Divus Thomas), nullam corruptionem aut diminutionem integritati matris eius inferre debuit, adeoque relinquitur ex Damasc. lib. 2 de fide, cap. 2, quod filius Dei construxit sibi ex castissimis et purissimis sanguinibus Virginis carnem animatam anima rationali. Quod consonat ex communi consensu medicorum et anatomicorum ex inspectione epatis seu placentae uterinae apud Diemerbroek lib. 1, cap. 30. 31. [83 n. 0 eodem] Refert ex Divo Bonaventurae, 3, dist. 2, a. 2, q. prima ad 1 et dist. 15, a. 1, q. 3 etc. illa caro Christi ante animationem fuit seminaliter in Adam, sed non talis, in qua vigeret concupiscentiae fomes etc. Hae authoritates mendose citantur, quod si formaliter reperiretur in Seraphi– co Doctore allata authoritas, debet congrue ad mentem ipsius explicari. Etenim absolute ex eod. 3, dist. 3, p. 1, q. 2 non potest asseri quod caro Christi [f. 25v] seminaliter fuit in Adam, ex eo quod caro non dicitur Christi ante assumptionem etenim "pro eo quod in omnibus quanto est ex vi sermonis praedicatum non tri– buitur subiecto ratione materiae tantum, sed ratione materiae sub tali forma intellige Christi". Dicitur vero caro Christi fuisse in Adam secundum corpulen– tam substantiam ex phrasi Seraphici Doctoris loc. cit. et ex Divo Thoma 3 p., q. 31, art. 1 ad 3. [84 n. 0 304] Asserit de corpore Christi organizato in utero Virginis: lasciando poi che nel corso di nove mesi naturale, che dimoro nel ventre di Maria con la sommi-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz