BCCCAP00000000000000000000893

566 VINCENZO CRISCUOLO status gratiae in iustis in quibus haec conscientia non peccati mortalis sopponitur, non est damnata doctrina, imo communis, quo asseritur, quod ad recipiendum augmentum gratiae et charitatis sufficit status gratiae, etsi ad specialem dulcedi– nem percipiendam actualis devotio exigatur et peccata venialia sint impedimen– tum, uti videre est apud Divum Thomam, 3 p., q. 80, art. 8. [73] Tota proinde doctrina cap. 27 tractat. 5 explicatione indiget; nimis enim rigide de dispositione ad Eucharistiam pro omnibus loquitur. [74] Doctrina cap. 8. 9. X. tractat. 6, quam studiosis logicae et philosophiae tradit est moderanda; etenim in ea modum insinuat ascendendi in Deum; verbi gratia quod in maiori Patrem ingenitum, in minori Filium, in conclusione Spi– ritum Sanctum, et his similia etc. Considerent quae sane rudibus et in philosophia vix terminos percipientibus proponi non possunt. Nec responsio valet quod fere haec omnia sint ex Seraphico Doctore deprompta, quandoquidem Seraphicus Doctor ex affluentia spiritus et doctrinae haec redundabat, quae non omnibus sunt propria nec vulgari idiomate evulganda, cum vix sapientibus pervia sunt. [75 n. 0 248] Asserir: Ne' medesimi atti della vita purgativa puo salire insieme a questo supremo modo ( intellige contemplationis infuse) staccandosi da tutto il creato. Non indefinite et indifferenter debet affirmari in statu purgativae posse de facili ascendi ad sublimem contemplationis infusae, cum hoc raro, et non [f. 24r] nisi singulari Dei beneficio contingat. Dixi de facili, hoc namque author ex con– textu supponit. [76 n. 0 257] Asserir: Il peccatore offendendo Dio viene come a tirare quasi vio– lentemente il braccio di Dio a concorrere al materiale delpeccato, servendosi di cio che ha da Dio contro il medesimo Dio etc.; servire meJecisti peccatis tuis: Isaiae cap. 5, et n. 0 262 idem repetit. Haec doctrina in eo quod asserir quod materiale peccati ex eo quod peccatori subdatur sit malum et contra Deum et ad illud Deus concurrat, falsa omnino est et gravem thomistis irrogar iniuriam ubique infinitam Dei sanctitatem tuentibus, etenim cum Deus concurrit ad materiale peccati puram et nudam entitatem attin– gitur a Deo nullam fundat malitiam neque initiative, sed intra lineam phisicam continetur, uri dici assolet in praesenti materia; ex quo authoritati Isaiae non ex cap. 5, sed ex cap. 43 congruam deberet adhibere explicationem, quae passim apud sacros expositores occurrit; distinctius proinde loquatur. [77 n. 0 260] De divina sapientia loquens asserir: Asconder ci dobbiamo sotter– ra, mentre che né meno veder potiamo la superficie dell'ordine che praticaste eprati– cate in queste cose sensibili.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz