BCCCAP00000000000000000000893

564 VINCENZO CRISCUOLO haud poterunt deesse motiva quibus dirigantur. Certum quippe debet esse, quod aliquis non potest ab aliquo gravi damno liberare Petrum v. g. cum probabili previ– sione quod illud idem imo gravius damnum irrogabit Paulo, sive directe, sive cooperando ad Pauli damnum; cum autem experientia compertum sit, ex energu– meni unius liberatione a particulari damno aliquando, etsi non semper, devasta– tionem subsequi camporum, quod quidem gravius erit nocumentum, quia circa communitatem sequitur apertissime episcopos nedum non teneri ad facultatem in his circunstantiis concedendam, quin et illam non posse concedere; eo vel maxime, quia in presenti casu non denegatur absolute energumeno remedium, sed differtur; unde vero dilatio remedii sit minus malum etsi certum, quam periculum maioris, et communis damni, quamvis probabile; minus utique malum in compa– ratione maioris est tolerandum. Quod sane magis elucescet ex eo, quod exorcista cum sui gravi periculo etiam temporali non tenetur exorcismos applicare, sed po– test differre, non alia certe ratione, nisi quia talis applicatio non est de necessitate salutis, ita pariter et illi ad quos spectat talem exorcizandi facultatem concedere sine ullo prorsus [f. 22v] errore se gerent. [64 n. 0 168] Asserit in sacramento Eucharistiae omnia Christi contineri, sed prorsus indistinte: la natura essenziale della Trinita delle persone etc. Hanc doctrinam distinctius deberet tradere, et in hoc more gerere T ridentin., sess. 13, cap. 3, maxime cum se theologum et scholasticum profiteatur. [65 n. 0 eodem] De eodem sacramento asserit: Quivi l'anima avvivata col lume dellafede senza imagini attenda a contemplare la rarita di questo divino oggetto. Minus indefinita adeoque falsa propositio, nam circa Eucharistia et medita– tione et imaginationis usu possumus, imo et aliquando debemus versari. [66 n. 0 171] Comparat hoc idem sacramentum cum sacrificiis: nella legge di natura, scritta et evangelica. Praeter incruentum missae sacrificium, aliud in lege evangelica nemo posuit, quod si de improprio loquatur et velit intelligi, hoc addat. [67] Doctrina cap. 15. 16. 17. 18 tractat. 5 quo loquitur de Christo in sacro– sancto missae sacrificio oblato explicatione indiget, cum absolute loquatur de infi– nitate rei oblatae, absque eo quod limitationem apponat, seu offerentis, seu appli– cationis; ex quo qui hanc legerit, possit errorem incurrere, quod unico missae sacrificio in omnibus obligationibus posset satisfacere, et quamvis hanc cap. 19 ap– ponat cum communi sententia deberet, tamen superius non immitti, ne primam doctrinam sine secunda excipiens periculo errandi exponatur. Ulterius limitatione indiget haec doctrina in eo quod indifferenter videatur tribuere et sacerdoti offe-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz