BCCCAP00000000000000000000893

SAN BONAVENTURA ALL'INDICE? 563 illud signum, contentivum, significativum et collativum gratiae esse sacramentum, valebit e contra illud signum non contentivum et collativum gratiae non esse sa– cramentum; quippe si affirmatio est causa affirmationis, negatio est causa negatio– nis. Unde manifeste infertur, vel quod detur aliquod sacramentum et non confe– rens gratiam, quod manifeste opponitur Concilio, vel quod exorcismi [f. 21v] usum, si gratiam non confert, sacramentum non conficere et non esse. Neque ea, quae pro se adducit, aliquid prosunt. Non primum, nam ex eo quod in collatione ordinis exorcistatus forma sit: Accipe potestatem etc., non sequitur quod in talis potestatis usu conficiatur sacramentum, sicuti ex eo quod in sententia aliquorum forma subdiaconatus sit: Accipe potestatem cantandi epistolam etc., non sequitur in eorum sententia quod quotiescumque ea potestate utuntur sacramentum conficiant, unde non causam pro causa adducit. Non secundum: quis enim non videat cum Divo Thoma 3 p., q. 73, a 1 ad 3, et communi theologorum hanc esse differentia inter Eucharistiam et reliqua sacramenta, quod ista contineant signifi– centque gratiam respectivam, hoc est alteri conferendam, Eucharistia vero sacrum absolute, hoc est Christum contineat, et per hoc verum dicitur et est sacramen– tum, cum autem horum neutrum in exorcismo reperiatur, non est unde sacra– menti rationem sibi possit vindicare. Tertium vero nil relevat, nam quando exorci– zantur bruta et insensata, haec omnia concurrunt, et tamen puro quod non concedet confici sacramentum; ulterius quando sacerdos potestative aliquid bene– dicit, haec omnia sane non desiderantur et tamen ex hoc non conficiet sacramen– tum, nec poterit respondere: hoc non esse a Christo institutum, nam obstat quod omnis potestas et authoritas sacerdotum a Christo provenit et ab illo est instituta, et Ecclesia tantum modo declarat ad quae possit se extendere. Demum cum novi– tatis convincatur haec proposita doctrina illi censura Divi Bernardi epist. 175 ver– sus finem potest aptari: Novitas est mater temeritatis, soror superstitionis et filia levitatis. [f 22r] [63 cap. 12 eiusdem tract. 3] Acriter invehit in quandam provisionem praticari solitam ab aliquibus ordinariis, quod eo tempore quo terrae fructus adolescunt et maturitati instant, facultas exorcizandi non concedatur, et hoc ex eo quod contigerit ex daemonum eiectione devastatio segetum etc. et censurans huiusmodi praxim ait: Io chiamo questa massima un errore crasso emassiccio. Graviter excedit author crassi errores damnando, id quod fere communiter ab ordinariis practicatur, absque ulla ponderatione motivorum, quibus Ecclesiae anti– stites possint prudentialiter duci in huiusmodi dispositione, vel quod ipsorum error, si foret, longa adeo conniventia ab Apostolica Sede dissimularetur. Et sane

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz