BCCCAP00000000000000000000893
562 VINCENZO CRISCUOLO subditos Christi pariat; etenim qui ex matrimonio nascuntur sunt culpa originali obnoxii et natura filii irae, ut loquitur Apostolus. Quod vero ordines minores minus principaliter ordinentur ad corpus Christi, verum non subsistit, etenim si ordinantur omnes ad sacerdotium et hoc ad Christi corpus, sane a primo ad ulti– mum tendunt in verum Christi corpus, quod signanter in acholitatu videre est. [62, cap. XI tractat. 5] Asserit in usu ordinis exorcistatus confici sacramen– tum: Si da la potesta all'ordinato di fare in atto esercito e nell'uso un altro sagra– mento, quod iterum eisdem verbis repetit. Hanc vero assertionem probat ex eo quod, primo in collatione ordinis exorcistatus forma sit: accipe potestatem etc., quod in aliis ordinibus minoribus non contingit, ex quo infert caeteros ordinari ad aliquam sacram coeremoniam vel actionem sacramentalem secus in usu exorcista– tus. Secundo probat ex preoccupatione eius quod poterat obiici, videlicet quod in eius usu non conferatur gratia, sed praecisa daemonis eiectio habeatur. Dicit quod sicut in consecratione et usu sacerdotii non confertur gratia, ita et in usu exorci– status contingere, et hoc pari ratione, quia [f. 2lr] uterque usus non ordinatur ad conferendam gratiam. Tertio id deducit ex eo quod in eiusdem usu datur materia remota, puta demon, proxima eiectio videlicet et forma, verba scilicet ab evangelio tradita in nomine Jesu etc. Quarto demum confirmat authoritate Abulensis 21 , Suarez, Valentia etc.; apud Candidum Brognolum in manuali exorcistico part. 1, cap. 1 et 3 et sequ. Tandem obiicienti quod laethaliter peccaret, quicumque in mortali peccato exorcizaret, si semel conficeret sacramentum, responditur primo probabiliter concedendo sequelam, secundo assignando disparitatem, quod in usu exorcismi ac proinde in conficientia sacramenti istius non conferat gratia, et ex conseguenti non peccare mortaliter, idem firmans quod prius esse sacramentum et gratiam non conferre. Haec sententia, quantum capio, quantum sapio, nulli nititur fondamenti, immo contra omnium fondamenta procedit, et licet operosiori calamo esset refel– lenda, pro nunc breviter eius improprietatem attigisse sit satis. Et incipiendo ab authoribus adductis, ut videre est apud ipsos, omnes loquuntur proportionaliter, quod sicuti in aliorum sacramentorum usu confertur gratia ex opere operato, et a Deo, nisi sit obex, ita et in exorcismis divina virtute, si omnia adsint, eiiciatur dae– mon. Unde nihil est quod aliorum sententiae et probabilitati extrinsecae innita– tur. Secundo opponitur Tridentin., sess. 7, can. 6, 7, 8, in quibus iterate definitur sacramenta continere, significare et conferre gratiam, ex quo si certo deducitur 21 Ossia san Giovanni d'Avila.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz