BCCCAP00000000000000000000893

SAN BONAVENTURA ALL'INDICE? 557 desima dispositione del nulla nell'anima e che non presuma altro di se stessa che di lasciarsi condurre eguidare da Dio come li piace. Haec doctrina, quantum ad Christi annihilationem, omnino est impropria ut supra prop. 18 notatum, quae improprietas hic magis augetur, ex eo quod nostra redemptio proprie fundatur in gratia Capitis Christi, quae moraliter infinita est in omnium conceptione. Quantum vero ad animae annihilationem, caute magis ex– plicatiusque loquendum, ne favere videatur damnatae doctrinae Molinos prop. 1, nec valet quod alibi suam explicaverit mentem, quia veritas ubicumque traditur nisi candide omnino proponatur haud minimum ipsi derogatur. [f. 17r] [44 n. 0 111] De Christo asserit: Fece questa legge a tutti i cristiani: qui non renuntiaverit omnibus quaepossidet etc. Cum hic aperte proponatur consilium, improprie legis et consilii rationes complicantur, cum consilium lex appellatur. [45 n. 0 116] Dicit: Essere indifferente e l'istesso che essere obediente, e l'essere indifferente e un stato in cui l'anima non ha attacco veruno a cosa alcuna per buona che sia, népure alla sua perfezzione, ma a Dio solo nel modo che piu li piace. Si l'havere attacco idem est ac affici, falso asseritur quod anima non debet affici propriae perfectioni; si enim haec a Deo, cui affici insinuar, est inseparabilis, non potest uni et non alteri adhaerere; ulterius modus, qui magis Deo placet, non potest non esse bonus, imo perfectus; si dicit quod secundum modum magis bene– placitum Deo debet illi affici, debet et consequenter propriae perfectioni adhae– rere; et si l'attacco est idem ac non deve curarsi né haver desiderio della propria perfezzione, coincidit cum damnata prop. 12 Molinos. [46 ad cap. 4, tractatus 4] Addit invectivam quamdam circa abusum aliquid strenae recipiendi in expeditione litterarum patentium pro concionatoribus, quam utique evulgandam non censeo, cum alias in contrarium proibitio non sit usu re– cepta, sed erogatio huiusmodi fere ab omnibus toleretur, unde non nisi ad inge– rendum scandalum deserviet. [47 n. 0 128] Dicit: Alleluia idest laus angelorum. Interpretatio contra com– munem expositorum et signanter contra Hieronymum, epist. 138 ad Marcell. Qui vertit Alleluia: Laudate Deum. [48 n. 0 129] Asserir quod nomine in statu legis naturae, licet sacrificia offerrent et sacramenta haberent, si trovavano [ f. 17v] pero privi della presenza di Christo.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz