BCCCAP00000000000000000000893

SAN BONAVENTURA ALL'INDICE? 555 [36 n. 0 95] Asserit: L'oggettoformale della divina presenza che e Christo Dio et homo. Sane obiectum formale divinae praesentiae, ut ex terminis constat, debet esse Deus utique secundum se, non vero ut homo. [37 n. 0 eodem] Circa illud Matth. X, asserit: Né in cio si da eccezzione o esenzione in verun stato di persone, qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus. Hoc est decretum, soggionge San Bonaventura, quod nullus potest eum videre nisi secum crucifìxus, quod decretum est tantae generalitatis ut cum nullo dispensetur, sed quilibet tenetur accipere crucem mortifìcationis in suo corpore, scilicet in voluntaria despectione terrenae cupiditatis, in vera deiectione profundae humili– tatis et in continua maceratione propriae carnis, alioquin non est dignus sequi eum ad coronam sine vexillo victoriae. [f. 15v] Haec evangelica authoritas, ut ex contextu glossae adhibitae a Docto– re Seraphico in 4 dom. quadrag., debet intelligi pro consilio, non praecepto; si enim Seraphicus Doctor asserit per voluntariam despectionem, veram deiectio– nem et continuam macerationem, quis non videt opera indicasse consilii; quod magis elucet ex eiusdem mente in commentario Lucae cap. 9: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam quotidie et sequatur me. Divus Bonaventura exponit: "Ex hoc autem verbo elicitur triplex consilium et votum religiosorum, scilicet obedientiam in abnegatione, castitas in cruce, paupertas in subsequutione. Sed non omnes capiunt verbum istud etc.". Ex quibus omnibus liquet improprie additum ab authore: né in cio si da eccezzione o esenzione in verun stato di persone. Quod magis firmari potest dicendo Doctorem Seraphicum sermo– nem dirigere religiosis, non universis, quod non obscure perlegenti innotescet. [38 n. 0 98] Asserit; Il moto che porta la nostra intentione a Dio e violento alla natura. Intolerabilis propositio, cum in omnium conceptione gratia perficiat, non destruat naturam, nec Deus ex se ulli violentiam inferat. [39 n. 0 99] Enumerans signa intentionis impurae inter multa utique probata, enumerat: il vivere senza cadute, perché il vero Spirito di Dio porta tranquillita et una perfetta rassegnazione nella volonta di Dio o positiva opermissiva, e fa che tutto serva di mezzo e di scala per salire all'esercizio delle virtu. Quod verus Dei Spiritus in peccatis, et maxime propriis tranquillitatem affe– rat, est error sane vitandus, nec adeo obscure foederatur damnatae doctrinae Moli– nos, ex quo sequitur apertissime quod quicumque peccaret in tranquillo deberet poni et neutiquam de poenitentia sollicitari, nec citra operosam explicationem [ f.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz