BCCCAP00000000000000000000893

548 VINCENZO CRISCUOLO castigo di Dio ne sono privi. Et idem de peccatoribus asserit inferens: E pero consi– derati sotto questaformalita di peccatori, si puo affermare, dice San Bonaventura, che Deus non [ f. 1Or] est in illis, operparlarepiu propriamente, non est cum illis. Hae propositiones nullatenus admittendae prout iacent, in philosophia nam– que errant, in theologia a veritate deviant. In philosophia certum est res omnes materiales sicuti appetitu innato in bonum proprium tendunt, ita eo adepto quiescunt, et quo modo possunt perfruuntur; alias Deus ut naturae author illis satis non providisset. Explicari ergo desideratur qua fruitione innata vel elicita gaudeant, et ulterius qua cognitione, quo amore sit opus, supernaturali videlicet, ut eo posito hoc divino thesauro perfruantur. In theologia vero, quantum ad de– mones damnatosque temerarie procedit et falso illis absolute Dei cognitionem denegando; omnes enim theologi fidem saltim coactam ad cognitionem illis attri– buunt, iuxta illud Iacob. 2. Demones credunt et contremiscunt, quod multo magis in peccatoribus fidelibus falsificatur. Ex quo benigna interpretatio authoritati Se– raphici Doctoris, quae citati instante desideratur, est adhibenda ne scandali materia ingeratur denegando, absolutam Dei presentiam peccatori, et maxime in praesen– tia terminorum, cum certum sit peccatoribus aliquando contemplationem infu– sam Deum elargiri, sicuri in Pauli conversione etc. [6 ibidem in fine] Asserit iustos contemplativos, cum posse diligere d'un amo– re tantoforte, che ci renda perpetuamentejèlici e lontani dalpeccato. Haec propositio in sua amplitudine nullatenus admittenda, nam unice aeter– na beatitudo nos perpetuo felices reddet, et quantum ad distantiam perpetuam a peccato quae immunitati ab eodem equivalet, contradicet primae Ioannis 1. 0 : [f. 10v] Si dixerimus quod peccatum non habemus, ipsi nos seducimus; et intellecta propositione de venialibus opponitur Tridentin., sess. 6, can. 23, et communi in– super misticorum, asserentium etiam in perfectissimo statu defectus et venialia saltim ex surreptione contingere, et quod mortali aut in plurimum, non vero infal– libiliter removeantur. Demum haec doctrina multos potest offendere, cum defec– tus in dies inspiciant, censebunt nunquam dari vel in paucissimis perfectam cum Deo unionem. [7] Toto cap. 6 ponit virtutes ut dispositiones ad Christi presentiam earum– que actus partim heroicos, partim perfectos exposcit. Haec doctrina distinctione accuratiori indiget, cum certus sit secundum di– versam perfectionem purgativae, illuminativae et unitivae virtutum actus in per– fectione diversos exposci, iuxta commune misticorum.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz