BCCCAP00000000000000000000893

546 VINCENZO CRISCUOLO doti, religiosi, et in fine d'ogni stato di persone che desiderano tendere alla perfezzione christiana. Sequentes propositiones, termini, doctrinae nota dignae signantur. Circa libri titulus notandum occurrit, quod dicatur opus da i divini scritti Seraphici Doctoris esse conflatum; etsi enim nulli catholicorum sit dubium Divi Bonaventurae doctrinam ut Ecclesiae Doctoris venerandam aeque ac suscipien– dam, attamen absolute divina dici non debet, nec ei proprie poterit adaptari, quod unice Sacrae Scripturae tribuitur. Etenim li divini scritti idem valet ac Divina Scriptura; Divina itidem Scriptura idem ac Verbum Dei scriptum, quod unice de eo dicitur, quod immediate Dominus dictat iuxta communem fere sanctorum expositorum sententiam, et non de eo, quod Deus approbat. Secundo circa eundem titulus debet notari, quod dari indicet tertiam oratio– nis speciem, quam mixtam vocat inter mentalem et vocalem. Sane de hac mixta oratione nullibi in toto opere ex professo agit, quod sane praestare debuisset, cum in titulo pertractanda in opere proponantur, sed solum in secunda parte vult esse orationem vocalem [f. 8v] cum interna attentione, quod quidem asserere nil con– tradistinctum ab oratione vocali, quae propriae talis sit est afferre. In praefatione ad lectorem explicando autori mentem de eo loquitur qui ve– dendo che tutta questa teologia mistica si esercita e consuma colla pratica della presenza di Christo Dio et huomo etc. Sane cum mistica theologia iuxta communem mysticorum sibi pro obiecto vindicet Deum sub ratione Deitatis, et quidem prout altiori lumine principiisque innotescit; veritas propositionis non apparet, quomodo consummationem, hoc est perfectionem desumat ex praxi presentiae Christi Dei et hominis, qui quidem est quasi ostium ut eo mediante ad perfectam cum Deo unionem gradum faciamus. In opere deinde sequentia adnotantur. [1 n. 0 I.] De creaturis loquens asserit: Tutte le creature trovansi in Dio inter– nate piu che in se stesse; et infra: Noi viviamo dentro l'essenza di Dio che ci conserva; et demum: Ci moviamo dentro la sua potenza. Etsi hic modum loquendi theologis et philosophis possit in aliquo sensu veri– ficari, puta quod creaturae sint in Deo tanquam in titulo, author se omnium debi– torum constituit opus dirigendo ad ogni stato di persone, indiget tamen ulteriori explicatione, cum communiter creaturae dicantur Dei effectus ad extra, adeoque difficultatem parie quod dicantur Deo internate, idemque dicendum de aliis lo– quendi modis adductis. [f. 9r] [2 n. 0 2] Questa vastissima et infinita divinita incomprensibile ritrovasi ristretta tutta nell'humanita di Christo, e l'humanita tutta nella Divinita in

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz