BCCCAP00000000000000000000893
542 VINCENZO CRISCUOLO [not. 99 n. 0 351] Concluditur quarto, quod de omnibus quae potuit Deus facere in Virgine, dobbiamo per riverenza inferire: dunque l'ha fatto. Quod princi– pium sane si sine ulla limitatione admittatur potest deduci; potuit Virgo hyposta– thice Spiritui Sancto uniri, potuit gratiam instrumentaliter causare, potuit coelos movere et plurima his similia, ergo l'ha fatto. Quis non videat similem loquendi modum moderationem exposcere? Quocirca non est praetereundum, quod in simili angelice observavit Angeli– cus opusc. 70, q. 1, a. 1, primum quod: Haeretici duobus modis fiunt, scilicet cum de creatore vel de creatura ultra intendentes in errores incidunt et a veritate discedunt. [f. 5r] Unde caute procedendum est ac pie in hac materia, et non nisi conformiter ad solidam theologiam, quae super Scriptura Sacra fundatur, ut acute notat eminentissimus Caietanus 3 p., q. 27, a. 5, alias forte periculum imminebit eis, quod haeresi 79 Epiphanius refert de Antidicomarianitis, hoc est Mariae ad– versariis, et de Colliridianis, qui Mariae erant idolatres, his verbis: Equale est in utrisque sectis detrimentum, cum illi quidem vilipendant Sanctam Virginem, hi vero ultramodum glorificent. Virginis Immaculatae adversarios passi sumus in per– ditis novatoribus Calvino, Beza aliisque furfuris eiusdem, ut polemicis notum est. Cavendum sedulo superest ne indiscreta catholicorum pietas nolens volens Colli– ridianis semitam sternit. Quod si de theologicis satis et pro tertia inspectione mistica ad trutinam sunt revocanda; primo occurrit relatio et impugnatio errorum Molinos, etenim in refe– rendo illius mentem, potius illam explicare videtur, et in confutando enerviter procedere apparet. Ait namque damnari Molinos quia actum fidei virtualmente permanentem posuit, non obstante quacumque distractione. Impugnat vero ex eo quod virtualis permanentia sit solius voluntatis unde reperiri nequit in fide, quae ponitur in intellectu. In quo decipi omnino videtur, tum in referendo cum nullibi in damnatis propositionibus haec particula virtualmente reperiatur, tum in impugnando cum non causam pro causa adducat. [f 5v] Palam namque est attentionem esse intellec– tus, et dari attentionem virtualem et fidem ulterius pendere a pia motione volun– tatis, a qua posset etiam virtualitatem emendicare. Et cum non semel in hoc labi videatur, monitum sane escussi Hormisdae ad Possessorem, epist. 56, qua non iniucunda comparatione insinuar, qua cautione haereticorum opera sint expendenda, inquiens: "Non abire est etsi mundanum, non tamen a ratione discretum miscere sermonem. Fertur quidam nobilis arte pin– gendi cum equum penicillo vellet explicare, perfectum asellum sibi proposuisse
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz