BCCCAP00000000000000000000889
410 FRANCISCI DE MARCHIA pium habet firmitatem nec speciem uel faciem aparencie; ergo methaphisica, que est de communibus, precedit ordine doctrine omnes alias sciencias particulares. < Correlarium Methaphisica communis et methaphisica particularis s non pertinent ad eandem scienciam > 4o. Ex quo sequitur correlarium: quod methaphisica communis et methaphisica particularis non pertinent ad eandem scienciam: patet, quia illa sciencia, que precedit ordine doctrine omnes sciencias particulares, non pertinet ad eandem scienciam cum illa que sequitur omnes sciencias particulares; set methaphisica 10 communis precedit ordine doctrine omnes sciencias particulares; methaphisica autem particularis sequitur ordine doctrine omnes sciencias particulares; ergo non spectant ad eandem scienciam, quia sciencia que est de communibus est prior ordine doctrine sciencia que est de propriis, sicud principia sunt priora principia– tis; methaphisica autem communis est de rebus communibus; alie autem sciencie 15 particulares sunt de propriis, quare methaphisica communis, post gramaticam et logicam, precedit ordine doctrine omnes alias sciencias. 41. Sciencia autem de communibus est neccessaria ad adiscendum scienciam de propriis, quia sciencia propriorum dependet uniuersaliter et essencialiter ex natura communium, quare methaphisica de communibus precedit omnes sciencias 20 particulares; post methaphisicam de communibus sequitur phisica quia sciencia illa est prior quoad nos cuius obiectum prius obicitur nobis; set transcendencia prius obiciuntur nobis in ente sensibili quam in ente separato, quare phisica, que est de rebus sensibilibus, inmediate sequitur methaphisicam que est de rebus communibus; post phisicam autem sequitur mathematica, cum intellectus noster 25 non procedat de extremo in extremum nisi per medium, et inter sensibilia et simpliciter abstracta cadant media mathematica secundum quid abstracta et secundum quid concreta; post phisicam sequitur mathematica. 42. Post mathematicam uero sequitur politica, quia, cum oculus inmumdus non possit speculari lucem puram nisi prius sanetur et encia separata simpliciter a 1 speciem uel] om. S I que est] om. S 2 communibus] omnibus S I doctrine] om. M I alias] om. S 6 mechaphi– sica 1 ] est add. S I et] est M 7 particularis] specialicer M I pater...9 scienciam] om. M 8 pertinet] spectant S 9 omnes] esse S 10 methaphisica... 11 particulares] om. M 13 doctrinc] om. M I est] prior ordine sciencia add. et cane. M 14 communis est] inv. S \ rebus communibus] omnibus rebusM 18 uniuersalicer et] om. M 19 de communibus] communisM 20 quia] om. S 21 obicicur] obieccumM \ nobis] uniuersaliterens S 22 in 1 ... sepa– rato] om. M 23 methaphisicam] phisicam S \ que est] om. S \ rebus 2 ] om. S 24 machematica] methafìsica, quia S \ noscer]om.S 25 inter]inreS 26 cadanc]caduntS I secundum]quantumadd.S 27 concreta]sequitur quod add. S I machematica] methafìsica S 28 machematicam] mechaphisicam S I uero] om. M \ sequicur] om. S politica] politicam S 29 puram] primaM
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz