BCCCAP00000000000000000000889

404 FRANCISCI DE MARCHIA gramaticam sequitur logica et, tercio, methaphisica: et ita, ordine doctrine, primo debet addisci gramatica; secundo, debet addisci logica; tercio, debet addisci metha– phisica, cum noticia nostra procedat de inperfecto ad perfectum. Et sic patet numerus et ordo scienciarum communium tam secundum uiam perfeccionis 5 quam secundum uiam generacionis. <Subalternacio in scienciis communibus> 16. Si autem queratur utrum gramatica et logica subalternentur methaphisice, respondeo: potest dici quod, quamuis methaphisica sit nobilior logica et gramati– ca, tamen neutra subalternatur alteri quantum est ex parte subiecti nec ex parte 10 principiorum: patet, quia res secunde intencionis non continetur sub re prime intencionis plusquam, e conuerso, res prime intencionis contineatur sub re secun– de intencionis, licet una sit nobilior altera. 17. Similiter, res significatiua utriusque intencionis, ut significatiua, non sic continetur sub altera illarum, licet absolute contineatur sub alia; ergo gramatica, 15 que est de re significatiua, non subalternatur logice, nec logica subalternatur methaphisice per se ex parte subiecti nec ex parte principiorum, quia quelibet istarum habet propria principia per se nota, que non reducuntur in principia alterius. 1s. Vtrum autem una subalternetur alteri ex parte finis, dico quod gramatica et 20 logica subalternantur methaphisice, quia finaliter ambe ad eam ordinantur: et intenditur hic principaliter de rebus et scienciis communibus. <Subalternacio in scienciis particularibus> 19. De rebus autem et scienciis particularibus, sciendum quod res particulares, sicut et res communes, sunt in triplici differencia: quia quedam res speciales sunt 25 que non dependent ab intellectu siue racione quantum ad esse nec quantum ad modum essendi, sicut corpus sensibile non dependet a racione quantum ad esse quia ex natura rei habet esse extra intellectum, nec quantum ad modum essendi quia ex natura rei habet modum essendi concretum et mobilem. 1 ordine] originale S 2 gramatica...methaphisica] om. M 3 cum...procedat] ut sic intellectus procedant S inperfecro] inperfeccione S I ad perfectum] in perfeccionem S 5 secundum uiam] om. M 8 respondeo] om. M 9 nec...10 principiorum] om. S IO quia] quod SI continerur] conrinentur .M 11 plusquam...intencionis 2 ] om. S 13 significatiua 2 ] ur add. SI sic] om. M 14 contineatur...alia] conrenditur sub altera S 15 subalternatur 2 ] om. M 16 methaphisice...se] inv. S 17 propria] transp. lvf 19 alteri] om. SI dico quod] add. in mg. M cum aliis duobus verbis quae legi non possunt ob atramentum evanidum; om. S 20 fìnaliter...ordinanrur] inv. S I eam] ipsam S 21 intenditur] inrenduntur S I hic principaliter] inv. S I et] quod add. S 23 De] Hic est nota in margine quae non legitur ob atramentum evanidum. I aurem] substancialibus particularibus add. S I sciendum] est aurem add. M quod] quiaS 24 res 1 ] om. Ml in] om. M 25 esse...ad 2 ] om. S 28 quia...essendi] om. S

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz