BCCCAP00000000000000000000889

PROLOGVS IN METAPHYSICAM 403 12. Ordo autem est duplex: perfeccionis et generacionis siue dignitatis. Ordine dignitatis, methaphisica est prior logica; sed res prime intencionis est nobilior re significante, quia res significans est propter rem significatam; sicut ergo res prime intencionis est nobilior re secunde intencionis, ita res significata est nobilior re significante in primis: et sic methaphisica nobilior est logica, et logica nobilior 5 grammatica. < Correlarium Methaphisica et logica sunt eedem apud omnes > 13. Ex istis sequitur correlarium: quod cum res prime intencionis et secunde intencionis sint eedem apud omnes gentes, methaphisica et logica, que sunt de 10 rebus prime et secunde intencionis, erunt eedem apud omnes, quia uere res signifi– catiue ad placitum non sunt eedem apud omnes, sed diuerse apud diuersas gentes, ideo gramatica, que est de rebus significatiuis ad placitum, non est eadem apud omnes. Ex quo sequitur ulterius quod gramatica non habet perfectam racionem sciencie, quia sciencia, secundum racionem sui perfectam, est eadem apud omnes; 15 gramatica uero non est eadem apud omnes. <Prioritates in scienciis> 14. Ordine autem generacionis et communicacionis est e conuerso, quia grama– tica est prior logica, et logica prior methaphisica. Quod sic patet: quia sciencie, ut plurimum, propter breuitatem uite humane, magis acquiruntur per doctrinam ab 20 aliquo quam per inuencionem a seipso: acquisicio autem per doctrinam ab alio non potest conuenienter fieri nisi mediantibus aliquibus signis expressiuis concep– tuum intencionum. Inter autem omnia alia signa expressiua conceptus, uox obti– net principatum. 1s. Ideo gramatica, que est de rebus uocaliter designatis, est prior ordine doctri- 25 ne logica et methaphisica; post gramaticam uero sequitur logica, quia sciencia est habitus conclusionis demonstrate per sillogismum; sillogismus autem requirit tres terminos et duas proposiciones, modo debito et debita figura ordinatos secundum racionem sub illis et predicabiles: ista autem spectant ad logicam, quare post 1 generacionis...dignitatis] fìliacionis siue doctrine S I Ordine dignitatis] et ordine, si dignitatis S 2 sed] sicnt M est 2 ... re] om. M 4 re 1 ... 5 primis] signifìcatiua ipsi (ipsi: pro in primis) S 5 et 1 ] om. S I nobilior est] estnobilior nobilior S 10 gentes] om. M 11 quia uere] quare S 13 ad placitum] om. M 15 racionem...perfectam] inv. S 16 uero) om. M I est) om. S 18 est) om. M l 9 et] om. S I sciencie] sciencia S 20 plurimum] scilicet add. Set om. propter I acquiruntur] adquiritur S 21 aliquo] alio S I inuencionem] intencionem S I acquisicio] adquisicionem S 23 intencionum] interiori SI alia] om. S 25 designatis] de signis S 26 uero] om. M 27 per...sillogismus] om. S 28 modo debito] in debito modo S I secundum racionem] om. S 29 predicabiles] predicabilis S I logicarn] logicasS

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz