BCCCAP00000000000000000000889

PROLOGVS IN METAPHYSICAM 401 communes, sicut methaphisica, logica, gramatica, que uersantur circa omnia encia, et non circa unum ens determinatum tantum, sicut docet PHILOSOPHUS IV Methaphisice; quedam uero sunt sciencie particulares, que considerant de rebus propriis aliquibus generibus encium, sicut sunt phisica et matematica, et alie sciencie particulares, que uersantur circa determinatum genus entis, non circa 5 totum ens. <Rerumgenus est triplex> 4. Rerum autem genus est triplex: quia quedam sunt res communes omnibus entibus prime intencionis, sicut est ens, unum, uerum, bonum, que sunt res prima- rum intencionum, omnibus rebus prime intencionis communes. 10 s. Quedam uero sunt res communes secundarum intencionum, sicut sunt uniuersale, particulare, genus, species, differencia, accidens, proprium, que conti– nent omnia genera encium, et non determinant se ad aliquod genus speciale entis. 6. Quedam autem sunt res significatiue utriusque rei predicte, scilicet prime intencionis et secunde intencionis, sicut sunt nomina rerum, ut Sortes, Plato, legit, 15 currit, ambulat, et sic de aliis partibus oracionis. · 7, Non est autem possibile dare aliquod aliud membrum rei communis preter ista tria, quia omnis res uel est res prime intencionis uel est res secunde intencionis uel est res significatiua utriusque, et non est dare plura membra. < Triplex est sciencia communis> 20 s. Et secundum hoc, est triplex sciencia communis: scilicet communis prima– rum intencionum sicut est methaphisica, que considerat unum et multa, actum et potenciam, necessarium et possibile, que sunt primarum intencionum, omnibus communia, secundum PHILOSOPHUM IV Methaphisice: 'Est quedam sciencia que speculatur ens in quantum ens et que huic insunt secundum se'. 25 l co1n1nunes] con11nune S I sicut] super sensun1 S j methaphisica] rnethaphisicatn S 2 sicut] illud S 4 generibus] <..,> (?)SI sicuc] super SI matematica] methaphisica S 8 Rerum...genus] Res autem in communi SI aucem] s. l. M 10 rebus...intencionis] om. S Il sunt:2] om. S 12 uniuersale] et add. SI continent] (?) *** S 13 detenninant] determinatumS I genus]om.S 14 autem]ueroS I sunt]sciencieadd.etcanc.M 15 ut]sicutS;nomenadd.S Sortes] etadd.M 16 ambulat] ambulansSetadd. currens I et... 17preter] om.M 17 aliud] adS 18 ista] illaS est res 2 ] om. M I intencionis 2 ] om. M 19 est res] om. M I et] om. S I plura membra] plures alias mensuras M 21 scilicet communis] om. S 23 et] om. M 25 in quanttun] secundum quod SI huic insunt] in huic sunt S 2 Philosophus...3 Methaphisice: ARISTOTELES LATINUS, Metaphysica, IV, 2, [1003620-21], (AL, XXV/2), 61: "Ornnis autern generis unius et sensus unus est et scientia, ut grammatica una ens ornnes speculatur uoces". 24 Philosophurn...Methaphisicc: ARISTOTELES LATINUS,Metaphysica, IV, 1, [1003a21], (AL, XXV/2), 60: "Est scientia quedarn que speculatur ens in quantum est ens et que huic insunt secundurn se".

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz