BCCCAP00000000000000000000886

260 GILBERTUS TORNACENSIS 21. De quarto, ZACHARIE III, <10>: In die illa vocabit vir amicum suum subter vineam suam et subterficum suam. Dies illa - meridies glorie. Vir iste - Christus, qui viriliter operatus est salutem in medio terre, I in statu scilicet vie. Amicus eius - quilibet beatus angelus, nunquam ab eo aversus. Vinea - Virgo Maria propter 5 plenitudinem cognitionis. Eadem dicitur ficus propter dulcedinem affectionis. I Vocat ergo in die illa I vir amicum suum subterficum suam et subter vineam suam, quia in illa regione, ubi semper est meridies, exaltavit Filius Dei animam Virginis super angelos, ut cognitionem secretorum multorum recipiant I per Mariam. Cum enim secundum DIONYSIUM quelibet essentia, supposita divine essentie, causa sit 10 luminis particularis ei, que post ipsam est, et inter Deum et angelos sit sola virgo Maria et humanitas Christi, non est dubium tam a Christo homine quam a beata Virigine angelos recipere multiplicem secretorum cognitionem. 2s. Merito ergo amici ascultant te, beata Virgo, quia peccator sicut pauper verecundus ad ostium ascultat, ECCLESIASTICI XXI, <26-27>, ut non I videatur 15 stultitia homini ascultare I ad ostium, id est attendere ad illam, per quam peccator habet aditum ad regnum. Nec mirum <si> per dulcem sermonem orationis impe– trat beata Virgo peccatoribus reconciliationem, ECCLESIASTICI VI, <5>: Verbum dulce multiplicat amicos. 29. Penitens autem sicut eger et invalidus ad medicum, I auxilium ascultat, 20 PROVERBIORUM IIII, <20>: Asculta I sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam. Sequitur <4, 22>: Vita est invenientibus eam et universe carnis sanitas. 30. Religiosus sicut agricola ad discursum nubium, IOB XXXVII, <14-15 >: Asculta hoc lob et sta et considera mirabilia Dei: Numquid scis quando precepit Deus 25 pluviis, ut ostenderent lucem nubium eius? Nubes ostendit lucem in pluviam, cum Maria ministrar religioso I devotionem et gratiam, qui bene signatur per lob, qui interpretatur "otiositas''. feriatum habens pectus, non occupatum per exteriores curas. 1 III] IIII omnes mss. 3 vie] vite L I eius] erat L 4 beatus] om. C I nunquam...eo] ab eo nunquam S 6 Vocat] VocaR I indie] inde C I illa] istaA B C R S TY I et...suam 2 ] om. R I et] om. B 7 ubi] vir Y S secretorum multorum] secretarum multarum T 9 causa] cum C T 10 sit... 11 humanitas] om. A ll tam] tum L 13 ergo] om.A I beata] quia Y 14 ostium] hostiumAB C RS TY I ascultat] om.AB CRS TY I XXI] XXIIL 15 ad ostium] per hostiumA B C R S T Y 16 Nec] sedS 17 beata] om. AB C R S T Y 19 medicum] modicum C RS T Y I asculcac] om. AB C R S T Y 22 sanitas] scmitas A C S T J~ B cor. supra lineam 23 sicut] om. C I XXXVII) XXXVIII C 24 sta] ista A 26 religioso] religio T 9 quelibet... 10 est: Cf. Ps.-DIONYSIUS AREOPAGITA, De caelesti hierarchia, (versio Ioannis Eriugenae), cap. 7, PL 122, 1052: "Hoc ergo rheologi aperte declarant, suppositas quidem caelestium essentiarum disposi– tiones, superfirmatis ornare erudiri deificas scientias omnium vero alriores ab ipsa thearchia, quantum fas, doctrinis illuminari". 26 Iob...27 otiositas: "lob - otiosus'; HIERONYMUS, De interpretatione nominum, (Ez), CCL 72, 131. C 120ra Y IISvb A94ra R98va T245va L30lrb B II0rb S 82va e 120rb

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz