BCCCAP00000000000000000000869

TESTAMENTI E CODICILLI CAPPUCCINI NEL '500 235 Item iure legati reliquit domine Iulie Cosme, eiusdem testatricis [sic, per te– statoris] germane sorori ac domini Francisci de Gualfredutii de Frata Perusie uxori, scuta tricenta monete Castellane, eidem per infrascriptos eius heredes in termino unius anni numeranda et consignanda vel in tot bonis stabilibus arbi– trio magnificorum dominorum, Angeli Guerrini et Francisci Salamachi, vel si domino Sigismundo Cosmo, eiusdem testatoris fratris germano ac heredi infra– scripto, pro dimidia magis placuerit et comodum erit, in pecunia numerata, pari– formiter in termino unius anni, cum pacto tamen. et conditione quod ipsa nil aliud ex ipsius testatoris hereditate pretendere aut petere possit ratione fruc– tuum suarum dotium tunc decursorum et forsan sibi non solutorum, in even– tum in quem dictus dominus Sigismundus decesserit sine filiis legitimis et natu– ralibus vel cum ftliabus feminis tantum similiter legitimis et naturalibus, quia tunc et eo casu ipsa est substituta et vocata ut infra; si autem decesserit cum fi– liis masculis [f. 240v] legitimis et naturalibus, tunc sit in eius arbitrio et passe petere superstites pretensos fructus, quia tunc ad dictam hereditatem non est vocatus; et quatenus dictos fructus suarum dotium, stantibus ftliabus feminis vel sine ftliis legitimis et naturalibus dieta domino Sigismundo ut supra decedendi eadem domina Iulia peteret, idem testator voluit, statuit et ordinavit quod dieta scuta tricenta ut supra ei legata excomputentur in dictis pretensis fructibus. Item iure legati reliquit dieta domino Sigismundo Cosmo, eius germano fratti, medietatem portionis eumdem testatorem tangentis, omnium et singulo– rum bonorum, massaritiarum et domus subpellectilium. In omnibus autem aliis ipsius testatoris bonis mobilis et immobilibus ac se moventibus, iuribus et actionibus, presentibus et futuris, ubicumque exhistenti– bus et provenientibus, suos universales heredes instituit, esse voluit et ore pro– prio nominavit supradictum dom:inum Sigismundum Cosmum, eius germanum fratrem, ac dominam Mariantoniam, etiam eius sororem germanam, equis por– tionibus; et quandocumque aliquis eorum decesserit, eidem substituit in tota et integra eius hereditate, sine aliqua detractione trebellianice, quam ipse testator expresse detrahi prohibet, filios masculos legitimos et naturales eiusdem domini Sigismundi nascituros, quibus ftliis masculis deficientibus, idem testator eisdem prenominatis domino Sigismundo et Mariantonia eius heredibus premorienti– bus substituit ftlias feminas eiusdem domini Sigismundi nascituras et predictam dominam Iuliam, eiusdem testatoris germanam sororem, equibus portionibus; quandocumque autem dictus dominus Sigismundus decesserit sine ftliis mascu– lis et feminis legitimis et naturalibus, tunc et eo casu eisdem domino Sigismun– do et Mariantonia heredibus premorientibus substituit eamdem dominam Iu– liam sororem, vel ea mortua, eius ftlios in tota et integra hereditate absque ali-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz