BCCCAP00000000000000000000869

234 VINCENZO CRISCUOLO cappuccinorum fieri solet, morti comparetur naturali, et propterea eorundem fratrum regula novit:iis qui sunt in <lieto anno probationis stricte precipiat et mandet, quod antequam ad actum diete emissionis professionis deveniat, ad tollendas omnes lites et controversias, que de et super bonis inter propinquos oriri possent, ad consilium alicuius probi et catholici viri Deum timentis, de bo– nis sibi ad eo collatis disponere debeant. Hinc est quod anno Domini 1581, indictione nona, die vero septima men– sis decembris, pontificatus Gregorii pape XIII, anno eius decimo. Coram reve– rendissimo domino Iohanne Antonio Lazzaro Durantino, iuris utriusque docto– ri, Dei et Apostolice Sedis gratia episcopo Amerino, meque notarlo et testibus infrascriptis, personaliter constitutus frater Franciscus de Civitate Castelli, novi– tius in monasterio et conventu Sancti Iacobi, dictorum fratrum capuccinorum, qui volens suam emittere professionem iuxta ritum, ordinem et consuetudinem diete regule, et de eius bonis disponere, sanus Dei omnipotentis gratia corpore, mente, sensu, loquela et intellectu, infrascriptum suum nuncupativum testa– mentum, quod de iure civili dicitur sine scriptis, facete procuravit et fecit in hunc qui sequitur modum, videlicet: Et quia anima est nobllior et preciosior corpore et cunctis rebus preferen– da, dictus testator, quandocumque de eius corpore [f. 240r] migrati contigerit, omnipotenti Deo gloriosissimeque Virgini Marie ac seraphico Francisco totique celesti Curie humiliter commendavit. In primis legavit episcopatui Civitatis Castelli pro omni sua canonica por– tione solidos quinque. Item iure legavit reliquit confraternitati Charitatis Civitatis Castelli scuta quinquaginta monete eiusdem, solvenda et numeranda intra tempus et termi– num unius anni, inchoandi a die professionis emisse per dictum testatorem et ut sequitur finiendi, omni mora postposita. Item reliquit ac legavit scuta quinquaginta, eroganda in aliud pium opus arbitrio domini Francisci Salamachi, civis Civitatis Castelli, solvenda intra eum– dem terminum unius anni proxime venturi inchoandi et finiendi ut supra. Item reliquit et legavit scuta centum, eroganda et distribuenda in usum pauperum arbitrio predicci domini Francisci Salamachi et ad sui electionem. Item legavit amore Dei monialibus et monasterio nuncupato del Paradiso Civitatis Castelli scuta centum, solvenda eidem infra dictum terminum unius anni ut supra incipiendi et finiendi. Item iure legati reliquit uni filie Mathei de Montevicino de Apiculo Urbini, ad dicci sui patris electionem et nominationem, florenos triginta.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz