BCCCAP00000000000000000000869

230 VINCENZO CRISCUOLO quendam puerum nomine Andream, quondam Francisci Canobi et diete domi– ne Lucretie Presutte de Corregio, si vivit, vestimentis albis gemmatis. Item sagis sive casachis, palliis, pileo et birreto pro hieme et estate, et in eius defectum iussit indui puerum de hospitali Parme ad electionem domini prioris dicti hospitalis, cum hac tamen conditione, quod per annum continuum teneatur eadem vestimenta portare. Item mandavit dominum Christophorum Columbanum vel eorum filios et heredes non molestari pro rata ipsum testatorem tangentem ratione administra– tionis per ipsum Christophorum hucusque facte de bonis mobilibus et imobili– bus hereditatis ipsius testatoris, de qua administratione ipsum et eius filios ac heredes absolvit in omnibus et per omnia. In omnibus autem et singulis ipsius testatoris bonis mobilibus et immobi– libus, iuribus et actionibus presentibus [f. 178r] et futuris, instituit, fecit, esse voluit ac ore proprio nominavit universales heredes dominos Octavium et Gi– bertum, ipsius testatoris germanos fratres, pro rata et equali portione; et in eventum quod deficerent exequi dieta legata ut supra, gravavit eos in duplum pro quolibet eorum deficiendo, quod duplum tantum destinavit in dictum de– fectum hospitali Sancti Iosephi de Corregio; hac tamen declaratione et fideico– misso, quod quisque ipsorum sine filiis legitimis et naturalibus moriens, super– vivens eorundem morienti succedat; et ambobus sine filiis legitimis et naturali– bus ut supra morientibus, tunc et eo casu eorum loco substituit supradictum monasterium monialium in terra Corregii, in quo est dictae testatoris soror mo- nachali habitu induta. · Exequutores autem dicti testamenti idem dominus testator esse voluit et fecit venerabiles et reverendos canonicos ecclesie cathedralis Sancti Quirici de Corregio, et in eorum defectum et quatenus dictum onus recusent, eorum lo– co fecit dictum illustrem et reverendissimum dominum episcopum Regien– sem, quibus facultatem et auctoritatem dedit dictum testamentum exequendi ut supra. Et hanc dixit esse suam ultimam voluntatem, quam valere voluit iure testamenti; et si iure testamenti non valeret, valere voluit iure codicillorum; et si iure codicillorum non valeret, valere voluit iure cuiuscumque ultime volun– tatis, quo qua et quibus magis de iure valere et tenere potest. Cassans et an– nullans omne aliud testamentum et ultimam voluntatem a se hactenus condi– tum, et hoc voluit ceteris prevalere. Rogans me notarium etc., dans etc. Actum Amerie, in palatio episcopali Amerie sito in contrada Collis iuxta alia dicti episcopatus bona, viam publicam vel si qui etc., presentibus ibidem re– verendis dominis Sanctoro Sandro, Germanico Corrado, Francisco Venturello canonicis ecclesie Amerine, domino Prospero Canzacho cive Amerino, reve-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz