BCCCAP00000000000000000000869

TESTAMENTI E CODICILLI CAPPUCCINI NEL '500 229 Item simili modo reliquit domine Anastasie, olim famule domini Iosephi Zuchardi de Corregio, scuta sex similia intra mensem, a dieta die notitie com– putandum et ut sequitur finiendum. Item simili modo eidem domine Anastasie reliquit medium scuti quolibet mense donec vixerit, consignandum ex infrascripta hereditate per infrascriptos heredes in principio vel fine uniuscuiusque ipsius mensis ad libitum ipsius do– mine Anastasie. Item simili modo amore Dei reliquit Camillo N., olim agricole domini Claudii Gatti de terra Brixelle, scuta viginti quinque similia, cum hoc tamen onere quod teneatur eos dare cuidam N., ipsius Camilli ftlio, per ipsum testato– rem ad baptisma tento in ecclesia Castri Petti, episcopatus Parmensis. Item simili modo amore Dei reliquit dari domine Lucretie Presutte de Cor– regio, olim famule familie ipsius testatoris, scuta duodecim similia intra sex menses post dictam notitiam. Item simili modo amore Dei reliquit sorori Catherine, moniali in monaste– rio monialium terre Corregii diocesis Regiensis, ipsius testatoris germane soro– ris, anno quolibet, eius tantum vita durante et non ultra, scuta sex similia. Item reliquit [f. 177v] per infrascriptos heredes celebrari fieri per decem annos continuos et non ultra quatuor exequia in ecclesia Sancti Francisci Corre– gii, duo videlicet pro anima ipsius testatoris parentum, aliud pro anima <lieti olim Iosephi Zuchardi sui avunculi, et aliud pro anima fratturo, sororum et consanguineorum defunctorum. Item mandavit infrascriptis suis heredibus, quod in eventum in quo ullo umquam tempore appareret quod instrumentum factum inter dictum dominum Gibertum, ipsius testatoris pattern, cum Vincentio de Zuccardis et Alfonzo Io– sepho et Ubertino, germanis fratribus ipsius testatoris avunculis, emptionem cuiusdam possessionis in territorio Regiensi et continentia ville Canobi iuxta suos fines saperet usurariam pravitatem vel illicitum contractum, restitui omne id quod fuerit declaratum per illustrem et reverendissimum dominum episco– pum Regiensem pro tempore existentem. Item, quia pro eodem testatore in quadam sua infirmitate domina Dalia N. de Corregio, olim famula ipsius testatoris domus, vovit ipsum testatorem glo– riosissime Virginis Marie de Schala in civitate Parme de faciendo celebrare mis– sam musicalem et solemnem in dieta ecclesi::i. cum oblatione duorum scutorum cere albe, ac etiam quod ipse testator deberet indui per annum continuum ve– stimentis albis, ad cautelam ipse testator iussit et mandavit per dictos heredes celebrati fieri missam solemnem et musicalem cum dieta oblatione scutorum duorum cere albe in dieta ecclesia Beate Marie de Scala, ac etiam mandavit indui

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz