BCCCAP00000000000000000000869

TESTAMENTI E CODICIILI CAPPUCCINI NEL '500 313 proprio nominavit heredes universales dominos Cesarem et Constantinum, e– iusdem testoris germanos fratres. Et hoc dixit esse et esse velie suum ultimum testamentum et ultimam voluntatem, quod et quam valere voluit iure testamenti et ultime voluntatis; et si iure testamenti non valeret, valeat et valere voluit iure codicillorum; et si iure codicillorum non valeret, valeat et valere voluit iure do– nationis causa mortis et quovis alios iure et titulo quo melius et validius de iure valere potuit et potest. Cassans, irritans et annullans omne aliud testamentum omnemque aliam ultimam voluntatem, codicillos, donationem causa mortis hactenus factum et factam, manu cuiuscumque alterius notarii, et hoc ceteris aliis prevalere voluit omni meliori modo etc. Super quibus etc. Actum Amerie, in domo solite habitationis ipsius reverendi domini vicarii, sita iuxta suos fines, presentibus ibidem Sautto quondam Tocci Bartoccioli, Po– limpio quondam Ioannis Petti Vannucci, Stephano quondam Nicolucci Tosini, Alexandro Persei Cocchieri, Tolomeo quondam Pauli Sansonetti, Berardo quondam Nicole Mochetti et Felice quondam Augustini Cerasoli Amerinis te– stibus, ad premissa omnia et singula habitis, vocatis et ore proprio dicti testato– ris rogatis.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz