BCCCAP00000000000000000000869

308 VINCENZO CRlSCUOLO Item iure legati reliquit et legavit Anibali et Iacobo quondam Andree Ma– nasei de Civitate Castelli scuta sex monete et stara tria tritici inter eas commu– niter dividenda, danda solvenda et consignanda per infrascrittos heredes ad omnem beneplacitum eorumdem Anibalis et Iacobi, in eventum in quem adhuc infrascritti heredes non dederint et consignaverint. Item simili modo reliquit et legavit Brigide Cecchi de castro Durantis, olim eiusdem testatoris famule, scuta septem de paulis, danda et solvenda per infra– scrittos eius heredes statim. Item simili modo reliquit et legavit [f. 324r] Margharite de castro Corporis Sassi, comitatus Civitatis Castelli, olim eiusdem testatoris famule, brachia qua– tuor tele lini, in eventum in quem adhuc non habuit a fratribus ipsius testatoris. Item voluit, iussit et mandavit infrascrittos heredes teneri et obligatos esse solvere debitum quod ipse testator contraxit cum heredibus quondam Rocchi, magistro Iohanne Bernardino et Iohanne Francisco quondam magistri Christo– fori, causa et occasione tot rerum ab eis habitarum et receptarum. Item mandavit per infrascrittos heredes satisfieri debitum, pro tertia parte ipsum tangentem, unius debiti contracti per quondam Iohannem eius patrem cum domino Iacobo Canaulia seu domino Iohanne Baptista Cherubini, sine tamen preiudicio iurium suorum fratrum, facta tamen quietantia per dictum dominum Iacobum seu dominum Iohannem Baptistam pro tertia parte predicci debiti ipsum testatorem tangentem infra tres menses. Item dictus testator reliquit honestam puellam dominam Elisabectam, eius germanam sororem, usufructuariam omnium et singulorum suorum bonorum toto tempore sue vite, etiam si nuberetur; et in eventum in quem ingrediretur aliquod monasterium et habitum monacalem dieta eius soror susciperet, et eo casu careat ab huiusmodi usufructu, et tantum eidem reliquit et legavit scuta duocenta monete, danda et solvenda per infrascrittos heredes. In omnibus autem aliis suis bonis mobilibus et immobilibus et se moven– tibus, iuribus, creditis et actionibus quibuscumque ad ipsum testatorem quo– modocumque et qualitercumque spectantibus et pertinentibus, suos heredes universales instituit, fecit et esse voluit et ore proprio nominavit dominos Vin– centium [f. 324v] et Nicolaum quondam Iohannis Manasei, eiusdem testatoris germanos fratres. Et hoc dixit esse et esse velie suum ultimum testamentum et ultimam vo– luntatem, quod et quam valere voluit iure testamenti et ultime voluntatis; et si iure testamenti et ultime voluntatis non valeret, valeat et valete voluit iure codi– cillorum; et si iure codicillorum non valeret, valeat et valere voluit iure donatio– nis causa mortis et quovis alio iure et titulo quo melius et validius de iure valere

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz