BCCCAP00000000000000000000869

302 VINCENZO CRISCUOLO Similiterque voluit, iussit et ordinavit, quod dictus infrascrittus heres et e– ius successores teneantur et obligati sint inperpetuum, quolibet die sabbati et omnibus diebus quatragesime et omnibus festivitatibus Beate Virginis, in eccle– sia Sancti Laurentii et in capella Beate Virginis Marie per magistrum cappelle eiusdem ecclesie et eius cantores ad honorem Beate Virginis Marie, et pro salute anime ipsius testatoris canere facete Salve R.cgina vel alias laudes, prout ipsi ma– gistro cappelle placuerit et benevisum fuerit; et pro mercede seu elemosina ip– sius magistri cappelle voluit dari et salvi per infrascrittum eius heredem dieta magistro cappelle quolibet anno scuta tria cum dimidio, ad omnem ipsius magi– stri cappelle requisitionem. In omnibus autem suis bonis mobilibus et immobilibus seque moventibus, iuribus et actionibus, creditis et debitorum nominibus presentibus et futuris in quibusvis rebus consistenti.bus [f. 226r] et ubique locorum existentibus et ad eum quocumque iure et titulo spectantibus, heredem suum universalem fecit, instituit et esse voluit et ore proprio nominavit magnificum et eccellentem iuris utriusque doctorem dominum Faustum Gentilem, eius germanum fratrem; et in eventum in quem dictus dominus Faustus heres et eius successores in supradic– tis legatis seu aliquo illorum deficerent vel non adimplerent, tunc et eo casu ca– reant dieta eius hereditate; et substituit et succedere voluit in cuncta eius here– ditate venerabilem Societatem Conceptionis Beate Virginis Marie et Societatem Mortis de Ispello cum eisdem oneribus pro equali portione. Executorem autem presentis sui testamenti ultimeque voluntatis fecit et deputavit et esse voluit illustrem et admodum reverendum dominum Petrum Matheum de Venantiis, abbatem Sancti Silvestris, deprecans eum ut huiusmodi executionis onus accipere dignetur, cum plena, ampla, libera et omnimoda po– testate et facultate omnia et singula in presenti instrumento contenta exequen– dum et debite executioni demandand11m, et alia .que ad officia executionis spectant et pertinent faciendum et gerendum. Et hoc dixit esse et esse velie suum ultimum testamentum et ultimam vo– luntatem, quod et quam valere voluit iure testamenti et ultime voluntatis; et si iure testamenti et ultime voluntatis non valeret, valeat et valere voluit iure codi– cillorum; et si iure codicillorum non valeret, valeat et valere voluit iure declara– tionis causa mortis et quovis alio iure et titulo quo melius et validius de iure va– lere potuit et potest. Cassans, irritans et annullans omne aliud [f. 226v] testa– mentum omnemque aliam ultimam voluntatem, codicillos, donationem causa mortis hactenus factum et factam manu cuiuscumque alterius notarii, et hoc ceteris aliis prevalere voluit omni meliori modo etc. Super quibus etc.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz