BCCCAP00000000000000000000869

TESTAMENTI E CODICILLI CAPPUCCINI NEL '500 301 dissirni domini episcopi Amerini in spiritualibus et temporalibus vicario genera– li, meque etc., personaliter constitutus frater Franciscus cappuccinus [f. 225r] de !spello, Spoletane diocesis, novitius in monasterio et conventu Sancti Iacobi dictorum fratrum capuccinorum extra civitatem Amerinam, in seculo cognomi– natus reverendus dominus Gentiles quondam Scipionis Gentilis de !spello, Spoletane diocesis, qui volens suam emittere professionem iuxta ritum, ordinem et consuetudinem regule et de eius bonis disponere, sanus Dei omnipotentis gratia corpore, mente, sensu, loquela, visu, auditu et intellectu, infrascrittum suum nuncupativum <tf!stamentum>, quod de iure civili dicitur sine scriptis, facere procuravit et fecit qui sequitur modum et formam, videlicet: Et quia anima est nobilior et preciosior corpore et cunctis rebus preferen– da, dictus testator quandocumque de eius corpore migrari contigerit, ipsam omnipotenti Deo eiusque gloriosissime Virgini Marie ac serafico Francisco toti– que celesti Curie humiliter et devote commendavit. Item asseruit habere et tenere unam domum pro indivisa cum magnifico et eccellente domino Fausto, eius fratre, existente in terra !spelli iuxta suos fines, livellariam ecclesie Sancti Laurentii de dieta terra ad tertiam generationem, et dictam domum per dictum dominum suum fratrem melioratam fuisse et resar– citam de suis propriis pecuniis; propterea, declarans dictus testator dieta melio– ramenta ad suum fratrem spectare et pertinere et in eis nullum ius nullamque actionem habere, quam quidem domum seu eius portionem dieta domino suo fratri iure legati reliquit et legavit oh benemerita ab eo recepta. Item iure legati reliquit et legavit honestis puellis dominabus Catherine et Faustine, filiabus domini Fausti eius fratris, scuta quingenta, scilicet scuta duo– centaquinquaginta [f. 225v] pro qualibet, si monacaverint et ingredierint in ali– quod venerabile monasterium aut permanere voluerint in domo paterna et su– scipient habitum monacalem; et quatenus nubere voluerint, predictum legatum sit nullum, irritum et invalidum; et eo casu dieta scuta quingenta dare et solvere voluit omnibus filiabus femenis quondam Thome Pucci de !spello, si diete filie ut supra monacaverint et non alias etc., solvere et exbursare per infrascriptum suum heredem. Item voluit, legavit et ordinavit dictus testator quod infrascrittus heres et eius descendentes et heredes et successores in perpetuum teneantur et obligati sint quolibet mense celebrari facete unam missam solemnem in altari maiori ec– clesie Sancti Gregorii terre !spelli, scilicet in illa die quando confecta est orario dici solita quolibet mense, et in eadem missa canere facere litanias Domini No– stri Iesu Christi.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz