BCCCAP00000000000000000000869

300 VINCENZO CRISCUOLO In omnibus autem suis bonis mobilibus et immobilibus, presentibus et futuris, ac iuribus et actionibus ubicumque existentibus, instituit, fecit et ore suo proprio nominavit eius heredem universalem Smeraldinam, relictam quondam Iohannis Alegri, eius dilectam matrem. Et hoc dixit esse et esse velie suum ultimum testamentum et ultimam vo– luntatem, quod et quam valere voluit iure testamenti et ultime voluntatis, et si iure testamenti et ultime voluntatis non valeret, valeat et valere voluit iure codi– cillorum; et si iure codicillorum non valeret, valeat et valere voluit iure donatio– nis causa mortis et quovis alio iure et titulo, quo melius et validius de iure valere potuit et potest; cassans, irritans et annullans omne aliud testameritum om– nemque aliam ultimam voluntatem, codicillos, donationem causa mortis hacte– nus factum et factam manu cuiuscumque alterius notarli seu private persone; et hoc ceteris aliis prevalere voluit omni meliori modo etc. Super quibus etc. Actum Amerie et in domo mei etc., presentibus ibidem domino Stephano Mandosio iuris utriusque doctore, domino Latino Laurelio, domino Angelo Ci– richello, domino Mauritio Boccanni, domino Ruberto Canale, domino Antonio Casuolo et Vincentio quondam Iohannis Hieronimi Cannate Amerinis testibus etc. 52 Amelia, 20 giugno 1596. - Testamento del novizfo cappuccino Francesco da Spello, al secolo Gentile Gentili. Notaio: Pietro Burlaschini. AST, Notarile Amelia 341, f. 224v-226v. Indictione 9, die vero 20 mensis iunii 1596, pontificatus Clementis papa 8 anno eius quinto. Prater Franciscus cappuccinus, testamentum. Cum emissio professionis, ut asseritur, que post annum probationis per novitios fratrum sancti Francisci cappuccinorum fieri solet morti comparetur naturali, et propterea eorumdem fratrum regula novitiis, qui sunt in dieta anno probationis, stricte precipiat et mandet quod antequam ad actum diete emissio– nis professionis deveniant, ad tollendum omnes lites et controversias que de et super bonis inter propinquos oriri possent, ad consilium alicuius probi et catholici viri Deum timentis, de bonis sibi a Deo collatis disponete debeant. Hinc est quod anno etc., coram magnifico et admodum reverendo domino Bernardino Geraldina, archidiacono Amerino, iuris utriusque doctore, reveren-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz