BCCCAP00000000000000000000869

TESTAMENTI E CODICILLI CAPPUCCINI NEL '500 299 Actum Amerie, in domo predicci domini vicarii generalis iuxta sua latera, presentibus ibidem domino Tarno Clementino Amerino, Tuso quondam Pauli de Augulti, Mariano quondam Hectoris de Castro Aquile, Dominica Baptista de Tuderno et Iohanne Paliano de castro Porcharia comitatus Amerie testibus. 51 Amelia, 19 gennaio 1596. - Testamento del novizio cappuccino Stefano da Melez– zole, al secolo Paolo Allegri. Notaio: Pietro Burlaschini. AST, Notarile Amelia 341, f. 28v-29v. Eisdem anno, indictione, die, mense et pontificatu quibus supra. Frater Stephanus cappuccinus, in seculo nominatus Paulus quondam Io– hannis Alegri. [f. 29r] Cum emissio professionis, ut asseritur, que post annum probationis per novitios fratrum sancti Francisci cappuccinorum fieri solet, morti compa– retur naturali, et propterea eorumdem fratrum regula novitiis, qui sunt in dieta anno probationis, stricte precipiat et mandet quod, antequam ad actum diete emissionis professionis deveniat, ad tollendum omnes lites et controversias que de et super bonis inter propinquos oriri possent, ad consilium alicuius probi et catholici viri Deum timentis, de bonis sibi a Deo collatis disponete debeant. Hinc est quod anno etc., coram magnifico et admodum reverendo domino Ascanio Clementino, cive et canonico Amerino, iuris utriusque doctore, reve– rendissimi domini episcopi Amerini in spiritualibus et temporalibus vicario ge– nerali, meque etc. personaliter constitutus frater Stephanus cappuccinus de ca– stro Melezzele, comitatus Tuderti, novitius in monasterio et conventu Sancti Iacobi dictorum fratrum cappuccinorum extra civitatem Amerinam, in seculo cognominatus Paulus quondam Iohannis Alegri de castro Melezzele, comitat.us Tuderti, qui volens suam emittere professionem iuxta ritum, consuetudinem et ordinem diete regule et de eius bonis disponere, sanus Dei omnipotentis gratia corpore, mente, sensu, loquela, visu et intellectu, infrascrittum suum nuncupati– vum testamentum, quod de iure civili dicitur sine scriptis, facete procuravit et fecit in hunc qui sequitur modum, videlicet: Et quia anima est nobilior et preciosior corpore et cunctis rebus preferen– da, dictus testator quandocumque de eius corpore migrari contigerit, ipsam omnipotenti Deo eiusque gloriosissime [f. 29v] Virgini Marie ac serafico Franci– sco totique celesti Curie humiliter commendavit.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz