BCCCAP00000000000000000000869

TESTAMENTI E CODÌCIILI CAPPUCCINI NEL '500 297 [in mar;g.: Testamentum fratris Nicolai cappuccini]. Eisdem anno, indictione, die, mense et pontificatu quibus supra. Coram illustre et reverendo patte domino Ascanio Clementino, utriusque iuris doctore, perillustris et reverendissimi [f. 266r] domini episcopi Amerini vi– cario generali etc., meque etc. personaliter constitutus frater Nicolaus cappuc– cinus, Ordinis minorum sancti Francisci de Asisio, in seculo Sanctes quondam Ioseph de Castro Religione comitatus et diocesis Asisiensis, proximus profes– sioni per eum in dieta religione emittende,. et volens iuxta formam regule pre– dicci Ordinis antedictam eius professionem, que morti naturali equiparatur, de bonis suis disponete, hoc presens nuncupativum, quod de iure civili dicitur sine scriptis, condidit testamentum etc., et quod etc., omni meliori modo. Et primo amore Dei legavit et iure legati reliquit uni aut duabus puellis pu– pillis, Deo inservire volentibus in aliquo monasterio, arbitrio reverendorum dominorum Cesaris Sperelli prioris et Dominid Golini canonico ecclesie Assi– siensis et per eos etc. eligende seu eligendis, florenos tricentos, solvendos per infrascriptos eius fratres et heredes in termino sex annorum, scilicet florenos 50 pro quolibet anno. Item amore Dei voluit et mandavit ante cappellam beati patris Francisci in ecclesia beati patris Francisci de Asisio lampadem per annum continuum ardere ex oleo infrascriptorum heredum et ut hoc executioni demandare voluit per dictos reverendos dominos priores [...] exequi facete. Item voluit [f. 266v] et mandavit per predictos eius fratres et heredes solvi florenos 50, per eum promissos domine Bartolomee, eius sorori in seculo et debito advenienti tempore. Item voluit et mandavit predictos infrascriptos heredes restituì domino Eustachio domini Nicolai Confidati Asisiensi iulios quinque, ipsi in seculo ac– comodati. In omnibus autem suis bonis etc. iuribus etc. fecit, instituit et oi:e proprio nominavit eius heredes universales Marcum [...] et Antonium, eius fratres ger– manos et quemlibet ipsorum pro rata sua. Item voluit et mandavit dieta eius bona ascendentia, desumptibus legatis et debitis, ad florenos quadringentos, relicta et assignata [...] nullo unquam tempo– re posse vendi nec alienati, sed illum tale [...] fratres possideri [...] et in commu- ne a dictis fratribus et ipsorum descendentibus [...]. · Hanc autem dixit esse et esse velle suam ultimam voluntatem et testa– mentum, quod et quam valere voluit etc., iure testamenti etc., et omni allo me– liori modo. Cassans etc. Super quibus etc.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz