BCCCAP00000000000000000000869

TESTAMENTI E CODICILLI CAPPUCCINI NEL '500 295 turali equiparatur, et propterea volens ante illius emissionem testamentum con– dere et de bonis suis disponete, hoc presens nuncupativum, quod de iure civili dicitur sine scriptis, condidit testamentum, quod valere voluit etc., iure testa– menti etc., et omni meliori modo. Et primo amore Dei et iure legati reliquit venerabili societari Mortis et il– lius fabrice in civitate Nucerie scuta tria, per infrascriptam eius matrem usu– fructuariam persolvenda. Item restitui voluit et mandavit per eamdem domine Ansuetie [f. 256r] de Nuceria scutum unum. Et de omnibus suis bonis instituit et esse voluit usufructuariam pro omni suo iure et interesse dominam Chierubinam Naldi Oliverii eius matrem donec vixerit, quam gravavit ac gravatam esse voluit ad sibi emendum et trasmicten– dum quantocitius poterit unum breviarium. In omnibus autem suis bonis etc., iuribus etc., fecit, instituit et ore proprio nominavit eius universalem heredem honestam puellam dominam Laurentiam Petri Sinibaldi, eius sororem germanam; cui quidem Laurentie heredi institute, si sine filiis legitimis et naturalibus decesserit, substituit Bartolomeum, Aurelium et Hieronimum, eiusdem testatoris fratres germanos et quemlibet ipsorum pro equali portione. Hanc autem etc., quod et quam etc., valere voluit, et omni meliori modo. Cassans etc. Super quibus etc. Actum Amerie, in contrada Vallis superioris et domo predicci domini vica– rii iuxta sua latera, presentibus ibidem reverendo domino Antiocho Archilegio canonico Amerino, domino Iohanne Geraldina, domino Hieronimo Chirichel– lo, domino Camilla Vatello, domino Mattia Clementino, domino Petrovito Ro– scio et domino Camilla Carlino, civibus Amerinis testibus. 48 Amelia, 16 novembre 1595. - Testamento del novizio cappuccino Girolamo da Nocera Umbra, al secolo Marcello Iacobucci. Notaio: Girolamo Giannoni. AST, Notarile Amelia 303, f. 256v-257r. [in marg.: Testamentum fratris Hieronimi cappuccini de Nuceria]. Eisdem anno, indictione, die, mense et pontificatu quibus supra. Coram illustre et reverendo patte domino Ascanio Clementino, utriusque iuris doctore, perillustris et reverendissimi domini episcopi Amerini vicario ge-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz