BCCCAP00000000000000000000869

292 VINCENZO CRISCUOLO Item iure legati et amore Dei et pro anima ipsius testatoris reliquit et lega– vit venerabili hospitali terre Lugnani scuta centum triginta monete, danda, sol– venda et consignanda per infrascriptos eius heredes, aut in bonis stabilibus aut in pecunia numerata, arbitrio infrascriptorum heredum, scilicet post obitum domini Pauli Vannicelli, eiusdem testatoris patrui, hac tamen conòictione et pacto, in eventum in quem dictus dominus Paulus decedat ab intestato vel sal– tem relinquet aliquam pattern ipsius Paali bonorum infrascrittis eiusdem testa– toris fratribus et heredibus et non alias. Item iure legati reliquit Baldassarri de Cesena scuta tria monete, danda et solvenda per infrascrittos heredes ad omnem ipsius Baldassarris requisitionem, et hoc in exonerationem sue conscientie propter aliquas res ·penes eundem te– statorem existentes et ab eodem Baldassarre habite. In omnibus autem aliis sµÌs [f. 186r] bonis mobilibus et immobilibus, pre– sentibus et futuris, ac iuribus et actionibus ubicumque existentibus, instituit, fe– cit et ore suo proprio nominavit heredem universalem dominam Prudentiam Zeffiram de Vannicellis, eiusdem testatoris dilectam mattero, si vitam vidualem duxerit et vixerit in comunione eius vita durante cum Lavinia et Quintilio, e– iusdem testatoris fratribus germanis et ipsius domine Prudentie filiis, et quate– nus ad secunda vota non transeat; et ipsa Prudentia decedente vel ad secunda vota transiente, tunc et eo casu, absque diminutione et detractione legitime et trebellianice, substituit dictos dominos Lavinium et Quintilium de Vannicellis, eiusdem testatoris germanos fratres; et ipsis quandocumque decedentibus sine filiis legitimis et naturalibus, substituit et succedere voluit in eadem dicci testato– ris hereditate venerabile hospitale terre Lugnani. Et hoc dixit esse et esse velie suum ultimum testamentum et ultimam vo– luntatem, quod et quam valere voluit iure testamenti et ultime voluntatis; et si iure testamenti et ultime voluntatis non valeret, valeat et valere voluit iure codi– cillorum; et si iure codicillorum non valere, valeat et valere voluit iure donatio– nis causa mortis et quovis alio iure et titulo quo melius et validius de iure valere potuit et potest. Cassans, irritans et annullans omne aliud testamentum om– nemque aliam ultimam voluntatem, codicillos, donationem causa mortis hacte– nus factum et factam manu cuiuscumque [f. 186v] alterius notarii, et hoc ceteris aliis prevalere voluit omni meliori modo etc. Super quibus etc. Actum Ame.tie et in domo ipsius reverendi domini vicarii, sita iuxta suos fines, presentibus ibidem dominis Iohanne Benedicto Moncone, Vorgantino Archileggio, Iohanne Crisostemo Morello, Aquilio Petrucdo, Simonetto No– vello, Salvato quondam Thome Pithochi et Eliseo quondam Caroli Amerinis testibus etc.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz