BCCCAP00000000000000000000869

TESTAMENTI E CODICILLI CAPPUCCINI NEL '500 291 Et hanc etc. Cassans etc. Super quibus etc. Actum Amerie in domo predicci vicarii iuxta sua latera, presentibus ibidem magnifico Federico Agatonio fisico, domino Agnelo Cirichello, domino Claudio de Magistris [f. 187v], dominis Sarno Cosimo Netto Clementinis, domino An– tiocho Archilegio et domino Parlentio Vecchio, civibus Amerinis testibus. 45 Amelia, 5 maggio 1595. - Testamento del novizio cappuccino Antonio da Lugnano in Teverina, al secolo Cristando Vannicelli. Notaio: Pietro Burlaschini. AST, Notarile Amelia 340, f. 185r-186v. Eisdem anno, indictione, die, mense et pontificatu quibus supra. Prater Antonius de Lugnano cappuccinus: Testamentum. Cum emissio professionis, ut asseritur, que post annum probationis per novitios fratrum sancti Francisci capuccinorum fieri solet, morti comparetur naturali, et propterea eorundem fratrum regula novitiis, qui sunt in dicto anno probationis, stricte precipiet et mandet, quod antequam ad actum diete emis– sionis professionis deveniant, ad tollendum omnes lites et controversias, que de et supra bonis inter propinquos oriri possent, ad consilium alicuius probi ac catholici viri Deum timentis, de bonis sibi a Deo collatis disponete debeant. Hinc est quod anno etc., coram reverendissimo patte domino Ascanio Clementino, cive et canonico Amerino, iuris utriusque doctore, reverendissimi patris domini episcopi Amerini in spiritualibus et temporalibus vicario generali, meque etc. personaliter constitutus frater Antonius capuccinus de Lugnano, Amerine diocesis, novitius in monasterio et conventu Sancti Iacobi dictorum fratrum capuccinorum [f. 185v] extra civitatem Amerinam, in seculo cognomi– natus Cristandus quondam Vannicelli de Vannicellis de Lugnano, Amerine dio– cesis, qui volens suam emittere professionem iuxta ritum, ordinem et consuetu– dinem diete regule et de eius bonis disponere, sanus Dei omnipotentis gratia corpore, mente, sensu, loquela, visu et intellectu, infrascriptum suum nuncupa– tivum testamentum, quod de iure civili dicitur sine scriptis, facete procuravit et fecit in hunc qui sequitur modum, videlicet: Et quia anima est nobilior et preciosior corpore et cunctis rebus preferen– da, dictus testator, quandocumque de eius corpore migrari contigerit, ipsam omnipotenti Deo eiusque gloriosissime Virgini Marie ac seraphico Francisco totique celesti Curie humiliter comendavit.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz