BCCCAP00000000000000000000869

TESTAMENTI E CODICILLI CAPPUCCINI NEL '500 289 Eisdem anno, indictione et pontificatu quibus supra, die vero decima octa– va augusti, coram perillustre et reverendissimo patre domino Antonio Maria Gratiano, Dei et Apostolice Sedis gratia episcopo Amerino pro tribunali se– dente meque etc., personaliter constitutus venerabilis frater Eusebius de Burgo Sancti Sepulchri capuccinus, in seculo Rainerius quondam Bernardini Phadoci nuncupatus, qui, ut asseritur, de proximo professionem in dieta religione emit– tere debet et que professio morti naturali equiparatur; et secundum regulam predictam ante emissam professionem testati et de bonis suis quisque disponete debet. Idcirco, volens de bonis suis disponete, hoc presens nuncupativum condi– dit testamentum, quod etc., et omni etc. Et primo voluit et mandavit idem testator satisfieri domine Cherubine quondam Simonis de Borgo de florenis quinquaginta pro rata sua debiti paterni cum dieta domina Cherubina, ac pro huiusmodi satisfactione assignavit eidem domum ipsius testatoris, sitam in civitate Burgi, iuxta bona Alexandri Frichi, bona Neri Cecchi Duccii de eadem et alios suos fines pro infrascripta quantitate monete predicte summe florenorum 50; hoc apposito, quod si dominus Franci– scus, dicci testatoris frater et heres infrascriptus, voluerit dictam domum liberam habere, teneatur diete domine Cherubine predictos florenos 50 persolvere; et solutione fatta, predicta Cherubina teneatur domum p;eclittam relaxare liberam. In omnibus autem suis bonis etc. f ecit, instituit etc. eius universalem here– dem dominum Franciscum et dominam Camillam, predicci quondam Bernardi– ni et eius dicci testatoris germanum et germanam, et quemlibet ipsorum pro equali portione, hoc onere [f. 239r] apposito, quod predicci heredes eorumque successores et descendentes teneantur singulis annis pro ambabus antecesso– rum defunctorum offitium seu exequias celebrandum facete in die festo sancti Bernardini, et eodem die missam in cappella [...] in cathedrali ecclesia Borgensi pariter celebrati faciant et teneantur singulis annis ut supra. Et decedente predicta domina Camilla herede supradicta sine filiis legitimis et naturalibus, predictum Franciscum eiusque filios substituit. Predicto vero domino Francisco sine filiis ut supra decedenti, predictam dominam Camillam et eius filios pariter substituit. Predictis vero Francisco et Camilla absque liberis decedentibus, dominam Caterinam eius sororem germanam et uxorem domini Iohannis Maria Magnani de eadem et eius filios et descendentes vulgariter et pupillariter pro fidei commisso substituit et succedere voluit in omnibus suis bonis. Hanc autem etc. iure testamenti valere voluit; et si iure testamenti non vale– ret, iure codicillorum, donationis et mortis articulo etc. Cassans etc. rogans etc.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz